Articulus 13
De variis quæ orationis exauditionem impediunt.
NUMQUID Deus exaudiet clamorem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? aut poterit in Omnipotente delectari? Job xxvii, 9, 10.
Quemadmodum commune verbum est, contrariorum contrariæ sunt causæ: ideo sicut jam tacta in præcedenti articulo faciunt orationem specialiter exaudibilem atque idoneam, sic mala illis contraria exauditionem orationis præsertim impediunt. Quorum primum est incredulitas dubietasve orantis. Ideo scriptum est:
Qui hæsitat, similis est fluctui maris: non ergo existimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Etenim certum est, et de hoc certi esse debemus, quod ex parte Dei non erit defectus exauditionis; sed formidolosos nos esse oportet, ne forsan ex parte nostri aut eorum pro quibus oramus exsistat defectus. — Secundum est diffidentia:1 quia, ut ait Apostolus, venit ira Dei super filios diffidentiæ.
Tertium est peccatum orantis, et perseverare in vitiis atque adjicere culpas culpis. Ideo fatetur Psalmista: Iniquitatem si adspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.2 Quod de adspectu per approbationem exponitur. Et Isaias: Ecce (inquit) non est aggravata auris Dei ut non exaudiat, sed peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.3 Nempe, ut Salomon loquitur, longe est Dominus ab impiis.4 Hinc rursus per Isaiam asserit Deus:5 Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et quum multiplicaveritis preces, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Siquidem, testante Isidoro, sicut nil proderit medicina in vulnere, manente ferro in illo; ita nihil prodest oratio, manente in corde peccato.
Quartum est refrigescentia caritatis, tepor mentis, rancor, invidia, et quidquid caritati directe contrariatur. Unde in Apocalypsi Dominus comminatur: Quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Ideo ait Eusebius Emisenus:6 Remisse et lente quærere gratiam divini muneris, maxima est injuria remuneratoris. Idcirco magnitudini boni optati debet correspondere magnitudo desiderii pii.
Quintum est discordia, et quidquid fraternæ opponitur paci. Sicut enim beati pacifici, ita miseri sunt discordes;7 nec illorum voluntati concordat Omnipotens, quorum voluntas proximorum voluntati in bono non acquiescit.
Sextum est immisericordia, juxta illud: Judicium sine misericordia ei qui non fecerit misericordiam.8 Ideo ait Scriptura: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, clamabit et ipse, nec exaudietur.9
Septimum est, non ignoscere injurianti: cui ad minus dimittenda est culpa, quamvis satisfactio posset secundum processum et ordinem juris exquiri; quam tamen dimittere propter Deum, virtuosius exstat, nisi forsan ex hoc peccans fiat ad peccandum proclivior, et bonum periclitetur commune ac derogetur justitiæ.
Octavum est, se ipsum inaniter excusare, ac nolle totaliter confiteri.10 Qui enim absconderit scelera sua, non dirigetur. — Nonum est superbia, quæ vehementer displicet Deo, nec solum orationis fructum excludit, imo et alia multa et gravia inducit peccata.11
Juxta hunc modum possunt et alia varia exauditionis impedimenta pensari: sicut orare ex solo servili timore, propter quod oratio Antiochi fuit contempta;12 itemque admonitiones salubres contemnere, increpationes caritativas ac justas irridere, tempore sanitatis ac juventutis non curare de Deo. Propter quod ait in Proverbiis: Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo;13 et rursus: Tunc invocabunt me, et non exaudiam, eo quod exosam habuerint disciplinam.14 Qui igitur cupit in extremis exaudiri, satagat tempore juventutis ac roboris obedire. Sic et eos qui ab oratione deficiunt, Dominus non exaudit.
Footnotes
Chapter 14 of 42