Skip to the text

Articulus 31

De multiplici laude supergloriosissimi Dei in se ipso.

BENEDICENTES Dominum, exaltate eum quantum potestis : major est enim omni laude. Exaltantes eum, replemini virtute; ne laboretis : non enim pervenietis. Quis videbit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est ab initio? Eccli. XLIII, 33-35.

Unumquodque tanto laudabilius reputatur, quanto melius, virtuosius perfectiusque consistit. Primo ergo laudandus est Deus, quoniam sicut omnis intellectus creatus deficit infinite a plena comprehensione et comprehensiva cognitione ipsius, ita deficit infinite a plena laude honorationeque ejus. Ideo insufficientissimos reputare debemus nos ad laudandum Deum æternum. Nec tamen debemus a laudibus ejus cessare, sed totis viribus eum laudare assidue ac ferventer, cum humili recognitione totius insufficientiæ nostræ : ita quod dum eum toto laudaverimus posse, fateamur nos nihil condignum egisse, imo potius infinite distare ab excellentia ac plenitudine laudis qua ipse in se ipso dignissimus est, qui in omni perfectione est penitus infinitus, et infinite in omni excellentia, nobilitate, virtute ac felicitate perfectus. Et hoc est Deum laudare secundum multitudinem magnitudinis suæ.1 Idcirco, quum Deum incomparabilis excellentiæ totis viribus laudaverimus ac venerati fuerimus, nequaquam vane ac stolide gloriemur aut extollamur quasi magnum quidquam egerimus; sed Dominum majestatis immensæ humillime deprecemur, ut nostras imperfectissimas laudes ac venerationes dignanter acceptet et pie dignetur admittere. Nam et totum hoc quod eum utcumque laudamus devote, donum ipsius est, et effectus gratiæ ejus.

Ex hac consideratione excellentiæ Dei sanctus Job fassus est se esse indignum alloqui eum, inter cetera sic loquens : Deus, cujus iræ nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem : quantus ergo sum ut loquar verbis meis cum eo ?2 Unde et primo Regum conscriptum est : Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ?3

Consequenter Deum excelsum specialiter collaudemus quoniam bonus est, et dicamus : Tu, Domine Deus, essentialiter bonus es et bonitas infinita. Tu bonitas sempiterna, non dependens ab alio nec indigens aliquo : quia tu bonitas prima et increata, a nulla causata, et tua natura est bonitas pura, incircumscripta omniformiterque perfecta. Ab excellentia tuæ bonitatis omne bonum creatum distat, occumbit et deficit in immensum. Tuæ adorandæ bonitati nil mali, nil invidiæ, nihil impuritatis exstat admixtum : quoniam simplicissima bonitas tua est sanctitas plena ac infinita. Tu, Deus altissime, solus es naturaliter, substantialiter, totaliter ac omnifarie bonus ; tu solus super omnia summe et incomparabiliter amabilis ac desiderabilis. Te omnia appetunt, sine quo nec ad momentum subsistere queunt. A te cuncta bona emanant, tuamque bonitatem universa aliquo modo participant. Tu bonitatem tuam copiosissime communicas et diffundis. Non tam naturale est soli lumen diffundere, aut fonti rivum producere, quam naturale est tibi bonitatem tuam communicare : verumtamen intellectualiter ac libere hoc agis in creaturis secundum tuæ propositum voluntatis. Ob hanc tuam bonitatem aufer a nobis omnem pravitatem ; in totius boni honesti affectum transforma et verte cor nostrum. Bonus es tu, et in bonitate tua doce nos justificationes tuas. Tibi laus, honor, virtus et gloria indesinenter per sæcula cuncta.4 Amen.

Footnotes

  1. Ps. CL, 2. ↩

  2. Job ix, 13, 14. ↩

  3. 1 Reg. vi, 20. ↩

  4. I Tim. 1, 17. ↩

Chapter 32 of 42