Articulus 30
Quod Deum laudare sit nobilissimus, cœlestis atque angelicus actus, et dignior quam oratio.
LAUDABIT usque ad mortem anima mea Dominum. Eccli. li, 8.
Sicut orare convenit civibus militantis ac triumphantis Ecclesiæ, magis tamen civibus Ecclesiæ militantis, quoniam amplius indigent adjutoriis Dei atque Sanctorum, et in medio ambulant laqueorum periculisque diversis vallantur, et viatores exsistunt; ita laudare utriusque Ecclesiæ civibus ac filiis convenit, potius tamen civibus Ecclesiæ triumphantis, qui ad terminum pervenerunt beatum, suntque confirmati in bono, nec ulli subjacent unquam periculo, nec indigent pro se ipsis orare, ideo cum incessabili atque plenissima jucunditate laudes et gratiarum actiones suo offerunt Creatori, dicentes: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.1 De quibus loquitur Isaias propheta :2 Lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam obtinebunt. Hinc, ut abbas Evagrius dixit, majus est Deum laudare quam orare : quia, ut tactum est, laudare est actus magis angelicus ac cœlestis, juxta illud Psalmistæ : Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te.3 Laudare quoque Deum est actus simplicior et minus ad commoda sua reflexus quam orare.
Verumtamen imperfectis et pusillis magis convenit orationi quam laudationi insistere : quoniam egent purgatione, multisque defectuositatibus involvuntur, propter quas ad laudandum Altissimum nondum satis aptati sunt. Perfectis vero et contemplativis, quorum conversatio est in cœlis, competit laudibus Dei jugiter immorari, atque angelicam vitam inchoare ac (quantum possibile est) continuare in terris :4 nam et futuræ illius beatitudinis suavi prægustu jam recreantur.
Denique, quamvis inter laudare, benedicere et glorificare Deum soleat assignari distinctio, nunc tamen laudationem Dei tam extense accipio, quod benedictionem et glorificationem ejus includit, ut Deum laudare, sit bonitatem, virtutem et perfectionem ejus recta intentione proferre atque extollere. Sicque laudandus et superlaudandus est Deus in se ipso et in suis operibus, in suis beneficiis ac promissis, in operibus naturæ et gratiæ ac gloriæ, in operibus creationis, reparationis et glorificationis.5 Etenim justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, in quibus omnibus excellentia, bonitas, sapientia, omnipotentia et incomprehensibilitas Creatoris relucent.
Porro orationibus Ecclesiæ militantis communiter adjunctæ sunt laudes Dei, sicut præhabitum est.6 Imo orans quamvis præconia Dei in suis orationibus formaliter non exprimeret, tamen ipsa oratio est Dei laudatio : quoniam orans eo ipso quo invocat Deum, fatetur ac præsupponit insufficientiam propriam, et omnipotentiam, providentiam atque clementiam Dei, quem non invocaret, nisi crederet eum potentem ad adjuvandum, et omnium provisorem, ac pium ad succurrendum. Psalmi quoque communiter constant ex laude et prece, quamvis multi sint psalmi, præsertim in tertia quinquagena, ex solis Dei laudibus consistentes, in quibus non continentur orationes.
Footnotes
Chapter 31 of 42