Skip to the text

Articulus 32

Laus divini esse ac divinæ et increatæ vitæ.

DIXIT Dominus ad Moysen : Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Exod. III, 14.

Tibi, o Deus superdignissime, tibi soli ex te ipso plenarie competit esse, ita quod comparatione tui esse omnis creatura est quasi non ens. Tibi competit omnis essendi nobilitas plene ac infinite. A te cunctis derivatum est esse ac vivere : his clarius, his autem obscurius. Tuum simplicissimum ac perfectissimum esse est tua essentia ; et quantum quis recedit a te per errores et vitia, tantum deficit a vero esse, et quasi nihil efficitur, cadens ad vana. Tu, Dominator sublimis, es primum vivens ac vita æterna. A te omnis vita creata. Tu in te ipso immobilis permanens, omnia moves ad proprium finem. In te prorsus idem sunt esse, vivere ac intelligere : ideo tua vita est intellectualis, non sensitiva, tuumque vivere est sapientia tua et tuum cognoscere.

Tu actualissima, opulentissima ac beatissima vita, cujus opulentiæ ac beatitudinis nullus est finis. Da nobis vitam gratiæ in præsenti, et vitam gloriæ in regno cœlesti. Qui enim peccat in te, moritur morte culpæ, et perdens vitam gratiæ, meretur mortem infernalis miseriæ. Qui mortuus est per culpam, ad vitam gratiæ non resurgit, nisi a te fonte vitæ resuscitetur, et eum misericordia tua præveniat.1 Tu solus habes immortalitatem, hoc est omnimodam incommutabilitatem : cujus vita est invariabiliter et infinite deliciosa. A te viatores fideles vitam gratiæ, esse spirituale et actus meritorios sortiuntur. A te comprehensores beati vitam gloriæ beatificam, tui visionem tuæque bonitatis suavissimam fruitionem adipiscuntur.2 O quam gloriosa, felix et plena est vita tua in semetipsa, in qua idem sunt vivens et vita ac vivere, cujus vitales rivi sunt ita amabiles creaturis, tam salubres hominibus, tam jucundi angelis sanctis! Tu mentes nostras semper vivifica; fac eas fructuosas et alacres per divina charismata. Tibi serviat incessanter omnis vitalis intellectualisque creatura. Tibi magnificentia, honor et gloria in æternum et ultra. Amen.

Footnotes

  1. I Tim. vi, 16. ↩

  2. Ps. cxviii, 68. ↩

Chapter 33 of 42