Articulus 33
Laus æternæ et increatæ Sapientiæ.
SOLI sapienti Deo per Jesum Christum honor et gloria in sæcula sæculorum. Rom. XVI, 27.
Incomprehensibilis est, Domine Deus, tuæ sapientiæ altitudo, quoniam sapientiæ tuæ non est finis nec numerus.1 Infinita est tuæ scientiæ multitudo, quam nullus penetrat intellectus. A tua sapientia omnium rerum fluxit ordo, omnium specierum coordinatio, totiusque mundi dispositio speciosa ac ordinata. Tua sapientia in quantum universorum gubernativa, providentia nuncupatur; in quantum novit cuncta creata, scientia appellatur; vocatur quoque prædestinatio secundum quod provisiva est electorum, et præscientia ut præcognitiva est reproborum. Tu, supersapientissima mens, ars es rationibus plena. Tu omnium exemplaris idealisque causa, juxta tuæ conceptionis formam universorum productiva, rectiva atque dispositiva. Gyrum cœli tu circuis;2 in orbe terrarum ludis; a fine usque ad finem potenter attingis, et suaviter cuncta disponis.34 Quamvis in mentibus Beatorum tanquam in thronis pulcherrimis commoreris, tamen esse cum filiis hominum tuas esse delicias protestaris.5
Tu lux vere immensa; puritas incontaminabilis, nulli permixta; sanctitas in se subsistens invariabiliter, separata. Te mentem illuminante, serenatur, splendet et contemplatur; tua illuminatione subtracta, obtenebratur, peccat aut labitur. Unico intuitu te ipsum et alia cuncta clarissime intueris: imo infinita quæ nec sunt nec erunt, cognoscis intelligentia simplicis visionis. In mundi gubernatione, ordinatione, tamque diversorum entium connexione, gloriose resplendes. In uniformi cœlorum motu universorumque gubernatu inclyte repræsentaris. Tu in infinitum speciosior sole, imo universis singulisque creatis simul acceptis incomparabiliter delectabilior, pulchrior atque splendidior esse cognosceris. Tu qui omnem angelicam mentem lumine gloriæ imples, corda nostra lumine gratiæ implere digneris, et ea indesinenter possidere, perficere et gubernare non cesses. Tibi laus, honor et gloria. A te omnis bona victoria: in cujus manu regnum, potestas, imperium per omne incessabiliter sæculum. Amen.
Footnotes
Chapter 34 of 42