Articulus 35
Laus Dei de ceteris suis perfectionalibus attributis.
INVISIBILIA Dei per ea quæ facta sunt conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Rom. I, 20.
Sicut omnis effectus est participata quædam suæ causæ similitudo, sic omnis creatura est tuæ majestatis atque perfectionis, o Deus, quidam radius et imago. Quidquid perfectionis, nobilitatis et decoris, quidquid bonitatis, desiderabilitatis et valoris, quidquid dulcedinis, potestatis et opulentiæ, quidquid virtutis, sanctitatis et excellentiæ in totius universi entibus invenitur, hoc totum in te cum infinita eminentia esse scitur. Væ ergo insensatis, excæcatis ac miseris, qui ad creaturas magis quam ad te Creatorem afficiuntur; qui in rebus vanis et turpibus amplius quam in te delectantur; qui mortales magis quam te æternum ac immortalem Dominum verentur ac venerantur.
Tu igitur solus absolute perfectus, quem nullus potest comprehendere intellectus, nullus affectus satis potest diligere aut optare, nulla creatura condigne sufficit honorare. Quidquid, absolute loquendo, melius ac dignius est inesse quam deesse, hoc tibi inest et competit: imo tu ipse hoc es cum infinita prorsus perfectione. Ideo in te ipso felix et deliciosus es, plenus omnino immensa jucunditate.
Tu substantialiter et incircumscriptibiliter pulcher es et superpulcherrimus, ad intuendum incomparabiliter delectabilis et amœnus. A tua pulchritudine omnis pulchritudo creata occumbit ac deficit in immensum; et tua pulchritudo immensa, est tua incircumscripta essentia in æternum. O quam decorus et speciosus es, Creator omnipotens! Quam inæstimabiliter delectabile est tuam pulchritudinem in se ipsa clare conspicere, artifex cuncta pulchrificans, qui rebus corporalibus ac terrenis et vilibus tantam pulchritudinem indidisti, atque in modica quorumdam facie tantam speciositatem constituisti!
Tu solus vere omnipotens, et tua majestas est infinita potestas, qui propria, non aliunde sortita potestate, omnium gloriosissime ad libitum dominaris. Per comparationem ad te omnis creatura infirma est; et nisi indesinenter conservaretur a te, redigeretur in nihilum. Nihil tibi impossibile neque difficile, imo omnia sunt æque facilia; nec potes tot et tanta, quin possis in infinitum plura atque majora.
Tu solus immaterialiter ac perfectionaliter infinitus, nullo loco aut tempore, nulla mensura aut termino circumscriptus, mensus aut comprehensus. Tua, Domine, magnitudo non est nisi immensa tua perfectio; et tua infinitas non est extensio corporalis, sed simplicissima tua essentia, interminabilis tua potentia, et sapientia tua prorsus immensa. Respectu tuæ infinitatis est totus mundus tanquam pulvis exiguus, nec ulla comparatio creaturæ finitæ ad te Creatorem ac Dominum infinitum.1 In omni loco et tempore præsens es, per essentiam, potentiam et præsentiam ubilibet ades. Quemadmodum circulus in se continet centrum et punctum, sic in te totum concludis et contines universum.
Tu, beatissime Deus, es voluntate liberrimus, et juxta tuæ voluntatis propositum cuncta libere operaris. Tu solus essentialiter et interminabiliter felix et gloriosus, omni ratione et causa gloriandi in te ipso sine mensura ac termino plenus. Te ipsum et omnes divitias gloriæ tuæ cum infinita lætitia inspicis. Propriam voluntatem tam infinite diligis quam infinite amabilis est, atque cum illimitata delectatione ac suavitate ea perfrueris. Tuam majestatem, felicitatem et gloriam omnes Beati in patria cum ingenti et summa reverentia admirantur, avidissime atque clarissime ac jucundissime contemplantur, ardentissime amplexantur, atque eisdem dulcissime perfruuntur.
Tu, Domine, es universorum primus motor, prima causa, primum principium ac ultimus finis. Tu quoque es primus actus, id est natura in se ipsa tam actualis atque perfecta, quod ejus est omnia alia movere, alterare, perficere, et a nullo moveri, alterari aut perfici. Tu mentes nostras ad te amandum jugiter move et excita, eas inflamma, perfice, perduc, guberna. Te omnia laudent, honorent, glorificent; tibi universa obediant, adhæreant ac ministrent.
Footnotes
-
Is. XL, 15. ↩
Chapter 36 of 42