Skip to the text

Articulus 36

Laus divinæ misericordiæ ac justitiæ.

DOMINATOR Domine, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis ac verax, qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. Exod. XXXIV, 6, 7.

Quemadmodum, Domine Deus, tua natura est bonitas, sic tua proprietas est pietas. Tibi enim proprium est misereri ac parcere, largiri et subvenire, gratiam et salutem conferre. Tam infinita et incomprehensibilis est misericordia tua, quod omni peccatori quantumcumque iniquo omnia sua dimittis peccata, mox ut ingemuerit ex pœnitentia vera.1 Misereris quibus volueris, et clemens es in quem tibi placuerit.2 Tanta est tua benignitas, quod abundare gratiam facis ubi abundat iniquitas.3 Impiis et ingratis multa indesinenter beneficia tradis. Multos sceleratissimos diu suffers, nec eos a diabolo jugulari permittis.4 Miserans pro malis bona rependis, et usque ad iniquorum mortem eorum pœnitentiam præstolaris.

Verumtamen non minor est tua justitia quam misericordia tua, qui impœnitenti pro una mortali brevique culpa infligis post vitam hanc tormenta perpetua. Tanta est, dominator Domine, tua justitia, quod nullam culpam quantumlibet parvam deseris impunitam, sicut nec ullum bonum irremuneratum relinquis, sed unicuique juxta quod meretur retribuis.56 Nihilo minus multos misericorditer prævenis, quibus pro ira et ultione gratiam et veniam exhibes:7 non tamen eorum culpas deseris penitus impunitas, quia contritionem ad minus, aut etiam aliqualem satisfactionem ab eis requiris. Juste Domine, justitias diligis, justos amas, salvas, glorificas. Justæ et veræ sunt viæ tuæ, quibus tamen misericordiæ sunt admixtæ.8 Electos misericorditer prædestinasti, quos misericordiæ tuæ vasa facere decrevisti; reprobos quoque juste ad pœnas præscisti, quos vasa iræ consistere permisisti:9 ut sic misericordia tua et dulcor tuæ clementiæ ac munificentiæ in electis resplendeant, atque in reprobis tua justitia et rigor tuæ animadversionis appareant.

Immensitatem tuæ misericordiæ, metuendissime Judex, in nobis ostende, mirifica et adimple; pietate tua et gratia mentes nostras semper informa, comple et perfice. Cui honor et gloria per sæcula infinita.

Footnotes

  1. Ezech. XVIII, 21, 22. ↩

  2. Exod. XXXIII, 19; ↩

  3. Rom. IX, 15. ↩

  4. Rom. V, 20. ↩

  5. Eccle. XII, 14; ↩

  6. Job XXIV, 12; ↩

  7. Rom. 11, 6. ↩

  8. Ps. X, 8. ↩

  9. Rom. IX, 23, 22. ↩

Chapter 37 of 42