Skip to the text

Articulus 37

Laus superaltissimæ et superbeatissimæ Trinitatis.

NUMQUID ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. Is. LXVI, 9.

Quemadmodum quidquid fecunditatis, causalitatis et perfectionis in creaturis reperitur, tibi Creatori infinite excellentius atque perfectius inesse et convenire censetur, sic et paternam fecunditatem in te perfectissime esse cognoscimus. Sicut, o Deus dignissime, infinita est bonitas tua, ita communicabilitas et fecunditas tua est vere immensa. Ideo in te ipso æternaliter germen tuæ fecunditati adæquatum et proportionatum producis; nec divitias gloriæ tuæ tibi soli reservas, sed nato ex te eas plene, non participative, communicas. Natum ex te non minus diligis quam te ipsum; ac simul cum ipso æternaliter producis et habes condilectum tibi ac nato, ex te æque dilectum, non creatum, nec natum, sed ad intra procedentem invariabiliterque spiratum. Sicque tu simplicissima monas gignis monadem, et in te tuum reflectis ardorem. Hoc Verbo tuo cœli firmati sunt, et hoc Spiritu oris tui omnis virtus eorum.12 Hoc Verbum eructavit, o Pater æterne, cor tuum ante tempora ab æterno, amorque utriusque ab utroque processit absque temporali initio.

Quumque in te, Deus sublimis, sint intellectus et voluntas, Unigenitum tuum intelligendo profers et gignis, atque Spiritum Sanctum per voluntatem producis ac spiras. Etenim Filius tuus, quum sit verbum non foris sonans nec transiens, sed intus incommutabiliter manens, est emanatio intellectus; et Spiritus Sanctus, quum sit amor et nexus Patris et Filii, est emanatio voluntatis. Quumque in Patre et Filio sit una voluntas, fatemur quod ab utroque procedit Spiritus Sanctus.

Tu, Pater æterne, te ipsum plene et æternaliter intuendo atque intelligendo, tui ipsius conceptum et Verbum in te superpurissime profers ac gignis; te ipsum quoque ac Filium tuum volendo ac diligendo, simul cum illo te ac se volente ac diligente producis in momento et nunc æternitatis Spiritum Sanctum. Hæc generatio et ista spiratio est intellectualis, invariabilis, sancta et immanens: in qua non est essentiæ aut deitatis distinctio, sed unitas et identitas, personarumque trinitas et inseparabilis unio. Quidquid enim est Patris, in te, o Unigenite ejus, plene et perfecte relucet, continetur ac permanet. Conformiter quidquid est Patris ac Filii, in te, o Spiritus Sancte, æternaliter continetur, splendet ac perseverat. Sicut tu, Pater æterne, es potentiæ, sapientiæ ac pulchritudinis penitus infinitæ, ita et Unigenitus tuus: idcirco in ipso infinitam complacentiam habes, in ipso interminabiliter gloriaris, tamque infinite et superardentissime diligis eum sicut te ipsum. Ita et tu, superpulcherrime Unigenite Dei, Patrem æternum diligis amore intensive immenso, eumque comprehensive et superclarissime intueris cum gaudio penitus infinito. Insuper, o Pater æterne, et tu, Unigenite ejus, Spiritum Sanctum utrique consubstantialem, coæternum et coæqualem, diligitis cum complacentia et delectatione intensive immensa: sicut et tu, adorande Paraclete, plenarie comprehendis ac superdulcissime diligis Patrem ac Filium.

O Trinitas adoranda, invariabilis, supersancta, æterna, quam voluptuosissima, superoptima et superbeatissima est vita tua! Imaginem tuam in nobis benigne reforma, illustra, accende, indesinenterque rege ac perfice. Ob emanationem et communicationem tuam ad intra naturalem ac superplenissimam, effunde liberaliter ac benigne misericordiæ tuæ dona ad extra, et ea in nobis multiplica et conserva. Ob tuam mutuam intuitionem superjucundissimam, comprehensivam et superclarissimam, fac nos te jam per fidem illuminatam et sapientiæ donum sinceriter contemplari, theologiamque mysticam experiri, atque immensæ felicitati, perfectioni ac gloriæ tuæ totis præcordiis congratulari, ac demum post vitam hanc te per speciem feliciter cernere, sicque in beatifica tua fruitione cum plena contentatione sine fine quiescere. Ob mutuam complacentiam tuam æternam et infinitam, fac nos tibi jugiter complacentes, acceptos et quotidie magis gratos. Ob tuam mutuam dilectionem superæstuantissimam et immensam, accende nos tuo sancto amore totaliter; atque ob tuam inseparabilem unionem fac nos tibi adhærere inavertibiliter. Ob tuam consubstantialitatem fac nos invicem et in te unum per ferventem ac sincerissimam caritatem. Ob universas et infinitas divitias gloriæ tuæ dita nos pauperculos tuos charismatibus gratiæ, omni sapientia et virtute, profectu assiduo et vera perfectione. Tibi beatitudo et gloria sempiterna, laus perennis, honor et reverentia prorsus perpetua. Amen.

Footnotes

  1. Ps. XXXII, 6. ↩

  2. Ps. XLIV, 2. ↩

Chapter 38 of 42