Skip to the text

Articulus 38

Laus Dei pro beneficiis ejus.

GRATIAS agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui eras, qui accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. Apoc. XI, 17.

Quidquid sumus et habemus, a te, Deus præstantissime, nos suscepisse fatemur: corpus et animam, vires et membra, sensus, intellectum, rationem, memoriam, voluntatem, a te nos esse sortitos recognoscimus et lætamur. Esse, vivere, sentire, vegetari, moveri, ratiocinari, et quidquid scientiæ aut virtutis in nobis est, scimus a te dari. Quantum tibi pro omnibus his regratiari obligemur, patet ex hoc quod tam invite uno sensu aut membro privaremur.

A te bona fortunæ, necessaria vitæ, sanitatem et robur habemus. A te supernaturalia dona gratiæ ac virtutum, dona quoque gratiæ gratis datæ, sacramenta Ecclesiæ obtinemus. A te hucusque conservati sumus in vita. Multipliciter atque enormiter nos peccantes tam diu misericordissime tolerasti in via, atque post tantos excessus paratissimus es largiri gratiarum charismata. Frequenter nos misericorditer prævenisti; angelos sanctos ad custodiendum nos deputasti, divinis quoque instinctibus frequenter nos admones.1 Cœlos et luminaria magna, solem et lunam, astra, planetas, elementa et mixta in ministerium nostrum creasti, atque ad tui ipsius beatificam visionem ac deliciosissimam fruitionem nos condidisti. Te ipsum et dona gloriæ tuæ, dotes animæ et corporis, glorificationem plenissimam utriusque et omnium Beatorum jucundissimam societatem promisisti nobis pro præmio, pro temporali, brevi ac modico quod tibi jam exhibere valemus obsequio.

O quanta est caritas hæc, quanta pietas, quam immensa liberalitas ista! Tibi nequaquam satis regratiari valemus, munificentissime et superoptime Deus. Nihil condignum tibi rependere possumus, præsertim quia tu, Pater æterne, Unigenitum tuum dedisti nobis, quem propter nos incarnari, inter homines conversari ac mortem voluisti subire durissimam.2 Et quia, tu, Unigenite Dei, tot et tanta pro nostra salute dignatus es assumere, facere et perferre, atque in Sacramento te ipsum nobis quotidie tam mirabiliter ac supernaturaliter et liberalissime confers: quid tibi retribuemus pro omnibus quæ largitus es nobis?3

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.4 Miserationum tuarum, Domine, recordabor; laudabo te super omnibus quæ contulisti nobis et quæ largitus es nobis secundum indulgentiam tuam.5 Fac nos, omnipotens Deus, tibi quotidie tanto plus gratos, obsequiosos, humiliter subjectos, quanto plura atque majora scis nos a te beneficia esse sortitos, et quo eminentiora nobis bona ac præmia polliceri dignatus es. Eia, benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio tibi Domino Deo nostro, omnium bonorum fonti largissimo et æterno.6

Footnotes

  1. Ps. xc, 11. ↩

  2. Joann. III, 16. ↩

  3. Ps. cxv, 12. ↩

  4. Ps. cii, 2. ↩

  5. Is. lxiii, 7. ↩

  6. Apoc. vii, 12. ↩

Chapter 39 of 42