Skip to the text

Articulus 39

Laus Dei in suis effectibus.

MAGNA et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens. Apoc. xv, 3.

Tu, Deus sublimis, qui es ens per essentiam, ens primum, æternum et independens, propria bonitate et potestate omnia produxisti, atque in rerum creatione, in totius mundi plasmatione, omnipotentiam tuam monstrasti. Amor tuus non reliquit te sine germine esse; et ut bonitatem tuam entibus communicares, cuncta te scimus fecisse.1 Etenim bonorum nostrorum non indiges, nec ex creaturis aliqua tibi venit utilitas.

Tu in exordio omnium angelicorum spirituum personas ac choros, hierarchias et ordines condidisti, et eos qui se converterunt ad te, æterna felicitate munerasti ac confirmasti. Omnia quoque visibilia, cœlestia corpora, elementa et prima specierum individua a te constat esse producta, atque ex tuo imperio et statuto, ex similibus similia nuncusque sunt procreata.

In multiplici ac celerrimo motu, influxu et causalitate cœlestium orbium et astrorum ac planetarum, omnipotentiam ac sapientiam tuam magnifice manifestas. In elementorum collocatione, coordinatione ac mutua alteratione, excellentia sapientiæ ac virtutis tuæ ostenditur. Nam inter elementa inter se magis contraria, elementum cum utroque conveniens situatum conspicitur. Tua sapientia infinita universarum rerum species et naturas, differentias, proprietates, vires ac ordines originaliter constituit ac produxit; et quidquid entitatis, bonitatis, veritatis et unitatis in universo consistit, ex te fontaliter fluxit. In totius mundi pulchro stabilique regimine, et in rerum tam diversarum mira connexione, conservatione ac omnium dispositione et provisione elucescit sapientiæ tuæ immensitas, benevolentia ac potestas.2

Verumtamen in humani generis gubernatione providentiam tuam, pietatem et gratiam specialiter ac copiosissime declarasti. Contulisti namque hominibus legem naturalem, legem scriptam ac evangelicam, sacram quoque utriusque Testamenti Scripturam. Misisti ad eorum instructionem, subsidia atque solatia, angelos sanctos, Patriarchas, Prophetas et gloriosos Apostolos, virtuosos prælatos, prædicatores idoneos, imo innumerabiles viros heroicos, per quos magna et mirabilia, supernaturalia miraculosaque opera innumerabilia perpetrasti. Tu electis et sanctis martyribus in eorum atrocissimis pœnis invictissimam præstitisti constantiam, et per præclara ac summa miracula approbasti et confirmasti eorum fidem ac legem. Porro in Jesu Christi incarnatione ceterisque mysteriis bonitatem, caritatem, misericordiam, sapientiam, justitiam ac omnipotentiam tuam præclarissime ostendisti. In consummatione quoque mundi, in generali mortuorum resurrectione, in universali et finali universorum judicio, et in reproborum damnatione æterna et electorum glorificatione perpetua inæstimabiliter elucescunt tua potentia, clementia, sapientia atque justitia. Quotidie quoque in impiorum justificatione ac multiformi tuæ pietatis, miserationis ac gratiæ operatione, divitias tuæ longanimitatis, miserationis et patientiæ non desinis mirifice declarare.

Hinc ergo te laudet, adoret, glorificet tota machina mundialis, omnis spiritus rationalis, universa contenta in cœlo et in terris.

Tua in nobis dona magnifica; nos tibi semper gratiose assimila; nos incessabiliter posside et guberna, quousque te duce ad gaudia pertingamus æterna. Interim a tua laude, cultu, dilectione ac reverentiali timore nequaquam cessemus; tibi laudem, gloriam et honorem cum felici perseverantia immolemus. Amen.

Footnotes

  1. Ps. xv, 2. ↩

  2. B testas. ↩

Chapter 40 of 42