Skip to the text

Articulus 40

De modo et practica pertingendi ad stabilitatem mentis in orationibus.

OPTIMUM est gratia stabiliri cor. Hebr. XIII, 9.

Quemadmodum passiones et vitia hominem reddunt instabilem et instar venti fluctuantem ac mobilem, juxta illud in Psalmo, Impii tanquam pulvis ante faciem venti;1 sic gratia, sapientia ac virtutes stabiliunt mentem in Deo. Ideo scriptum est: Si iniquitatem abstuleris, stabilis eris, et levare faciem poteris.2 Imo quanto quis virtuosior fuerit factus, tanto invenietur in omni actu virtutum stabilior. Potissime autem virtutes quæ immediate circa Deum versantur, figunt cor ac roborant id in eo, et maxime caritas (quemadmodum communiter fertur: Ubi amor, ibi oculus); sapientia quoque, secundum illud Ecclesiastici: Homo sanctus in sapientia manet ut sol;3 nam stultus sicut luna mutatur. Quod potissime verum est de sapientia salutari, quæ est unum et primum inter septem dona Spiritus Sancti; quæ et tantum crescit in homine, quantum in eo creverit caritas Dei.

Itaque volens in suis orationibus, meditationibus ac laudibus Dei, in psalmodiis et Horis esse fixus stabiliterque intentus, satagat et conetur in omni virtute proficere, in gratia et sapientia crescere, in caritate Dei augeri, perfici et accendi. Denique, quotiescumque pulsaverit eum tentatio aliqua, statim convertat cor suum ad cogitandum de Deo, de pertinentibus ad salutem, de passione dominica, de quatuor novissimis; pectusque suum percutiens, invocet Deum.

Præterea, ut sic queat stabiliri in Deo, assuescat in omni loco et tempore, in omni actu et motu atque sermone cogitare præsentiam Dei omnipotentis omnia intuentis, et cum Elia sanctissimo intra se dicere: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Sic enim agendo veniet ad saluberrimam consuetudinem attendendi Dei præsentiam, et erit sibi facillimum mentem suam elevare ad Creatorem, sicut facillimum atque connaturale est igni ascendere, et terræ descendere. Consuetudo enim est altera natura, et ex multis actibus producitur habitus, qui per modum naturæ inclinat ad operandum, et faciliter ac delectabiliter operatur.

Porro ex consideratione assidua divinæ præsentiæ cuncta cernentis, oritur erubescentia viliter et inique se habendi coram oculis majestatis divinæ, et in conspectu infinitæ sanctitatis Dei altissimi, sicque vitantur peccata, et bona opera strenue exercentur.4 Propter quod dixit Psalmista ad Dominum:5 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Sic quoque idem vir sanctus consideravit indesinenter præsentiam Dei, dicens:6 Oculi mei semper ad Dominum; et, Providebam Dominum in conspectu meo semper.7

Denique ex tali meditatione divinæ præsentiæ generatur in homine timor salubris Judicis summi. Et sicut ad custodiam castri deputatur diligens custos in porta, ita in introitu et ostio mentis stat timor Dei repellens, abjiciens et conculcans tentationes ac vitia, et quidquid nocivum est animæ ac impeditivum spiritualis profectus. Ideo Salomon dixit: Timor Dei fons vitæ, ut declinet a ruina mortis;8 itemque: Qui timet Deum, nihil negligit.9 Sic cogitavit præsentiam Dei sanctus Job, loquens: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?10 Et rursus : Semper (inquit) quasi tumentes super me fluctus timui Deum.11

Amplius, ex tali assidua consideratione præsentiæ Dei vere superpulcherrimi, incomparabiliter optimi, amabilissimi, beatissimi ac perfecti, inflammatur cor in amore ipsius, et crescit in sancta dilectione sui Creatoris, a quo maxima beneficia jam accepit, et multo majora præstolatur sibi promissa, utputa gloriæ dona. Etenim assidua consideratio beneficiorum Dei et promissionum ipsius amorem accendit divinum.

Præterea, sæpe diligimus hominem quem nunquam conspeximus, propter bona quæ de ipso percepimus : quanto magis debemus ardentissime nostrum diligere Creatorem, de quo tot et tanta excellentissima bona cognovimus ex ratione, ex fide, ex Scripturis, ex Chronicis et Legendis, ex propria experientia communique fama, ex theologorum et philosophorum doctrina, ex intuitu cujuslibet creaturæ ? Universa namque creata sui Creatoris excellentiam repræsentant. Ideo quidquid bonitatis, amabilitatis, dulcedinis, speciositatis, delectationis in creaturis conspicimus, mox ad Creatoris admirationem, laudem et dilectionem referre debemus, dicendo : Si tam bona, tam amabilis, suavis, pulchra aut delectabilis est creatura, quam bonus, amabilis, dulcis, speciosus et delectabilis est Creator, qui in omni perfectione in infinitum cuncta excedit creata ? Sicque debemus ad ipsum cordialiter adspirare et affici, ac propriam tepiditatem, ingratitudinem, negligentiam increpare, atque Omnipotentem assidue invocare, ut in vera mentis stabilitate ac sancta dilectione dignetur corda nostra quotidie magis ac magis corroborare ac inflammare. Multum quippe valet talis oratio.

In primis ergo necesse est ut per humilitatem, mansuetudinem, patientiam, ceterasque virtutes morales, ab omni inquietudine, impulsu, motu ac turbulentia passionum reformemus animas nostras, et mentes nostras a cunctis vitiis expurgemus; sicque per indesinentem divinæ præsentiæ considerationem ac ferventem dilectionem et sapientiam spiritualem stabiliamus cor nostrum in Domino, et quandocumque ab ipso nos distractos senserimus, protinus recordemur et intra nos proferamus verba illa prætacta : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.12 Coram quo debemus conscientias nostras quotidie examinare, discutere, exercere, purgare, bonisque actibus adimplere, omnem negligentiam, otiositatem ac torporem perpetuo devitantes.

Footnotes

  1. Ps. 1, 4; xxxiv, 5. ↩

  2. Job xi, 14, 15. ↩

  3. Eccli. xxvii, 12. ↩

  4. III Reg. xvii, 1. ↩

  5. Ps. cxviii, 168. ↩

  6. Ps. xxiv, 15. ↩

  7. Ps. xv, 8. ↩

  8. Prov. xiv, 27. ↩

  9. Eccle. vii, 19. ↩

  10. Job xxxi, 4. ↩

  11. Job xxxi, 23. ↩

  12. III Reg. XVII, 1. ↩

Chapter 41 of 42