Skip to the text

Articulus 41

Qualiter perveniatur ad contemplativam orationem quæ terminatur in raptum.

ASCENDIT Petrus in superiora, ut oraret, et eo orante cecidit super eum mentis excessus. Act. x, 9, 10.

Sicut præhabitum est, oratio est ascensus mentis in Deum aliquid deprecantis obtinere.1 Idcirco qui orat, levet se super se ;2 sensum, phantasias et imaginationes cunctasque distractiones transcendat, saltem paulatim et quantum sensus permittit orationis. Interdum enim expedit in oratione imaginari tormenta inferni, rigorem divini judicii, et consimilia quædam. Paulatim vero erigenda est mens in admirationem et ferventem amorem ejus quem invocat, ita ut ejus immensitatem in omni sapientia, pulchritudine, omnipotentia, felicitate, bonitate, pietate, perfectione et gloria intuendo, præ vehementia admirationis et sinceritate contemplationis atque ardore divini amoris rapiatur in divitias gloriæ ejus, et suspensa in lumen illud supersplendidissimum, increatum, suavissimum et immensum, absorbeatur in pelagus incomprehensibilis et superamabilissimæ Deitatis ac supergloriosissimæ Trinitatis.

Porro, ut homo ad hanc perfectionem pertingat, atque dispositus sit ad frequentem hujuscemodi elevationem ac raptum, necesse est mentem ab omni privato amore penitus emundari, ab omni labe peccati diligentissime præcavere, et actibus sanctæ devotionis atque internæ exercitationis jugiter occupari.

Itaque cupiens ad contemplativam orationem pertingere, studeat Deum toto cordis affectu sincere diligere, et quidquid offensivum est Dei incessanter vitare; se ipsum quoque et proximos universos non nisi in Deo pure amare. Quidquid utile sibi est ad complacendum Altissimo, ad proficiendum in ejus amore, ad obtinendum beatitudinem æternalem, hoc totum toto affectu acceptet. Sicque gaudeat in adversis quasi in cunctis divitiis; cupiat increpari et corrigi; injurias ferat hilariter. Nihil proprii honoris aut commodi optet: imo quidquid filii sæculi hujus et servi privati amoris, quo quis amat se in se, appretiantur et optant, toto corde abhorreat. Malit subesse, vituperari ac despici, quam præesse, laudari aut reputari, salva tamen exemplaritate, ad quam omnes tenemur. Proprium corpus jejuniis, abstinentiis, disciplinis, vigiliis, duritia strati asperitateque vestis domet. Totis præcordiis afficiatur ad Deum, atque immensæ perfectioni, opulentiæ, felicitati ac gloriæ ejus cordialiter congratuletur; ipsum ab universis ac singulis semper coli, amari et honorari desideret, ac pro posse, orando, exhortando ac aliis sibi possibilibus modis procuret. Commune bonum ferventer desideret; et in totius boni honesti affectum mens ejus totaliter transformetur, ita ut aliud quam justitiam et virtuositatem esurire ac sitire non queat, omni carnali et sensuali amore prorsus evulso, et omni inordinata reflexione ad se, omni pravæ intentionis obliquitate, omni simulatione et calliditate penitus exstirpatis, sicque exercitiis virtuosis omni tempore ordinate et gaudiose inhæreat.

Quum Deus omnipotens, naturaliter bonus ac pius, viderit mentem hominis ita esse dispositam, ornatam et affectam, habebit in ea complacentiam grandem, eamque sibi intime applicabit, et intra se rapiet, stabiliet obdormireque faciet: imo in his frequentissime præveniet eam, ac quasi sopita arbitrii libertate præstringet, deosculabitur, amplectetur ac possidebit. Ad laudem et gloriam sui ipsius, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

  2. Thren. III, 28. ↩

Chapter 42 of 42