Skip to the text

Articulus 19

De debito solitudinis.

BONUM est præstolari cum silentio salutare Dei. Non sine causa homines fugientes ad solitudinis hujus locum convenimus.12 Nempe cur utique solitudo instituta censetur, nisi ut nos ipsos plenius discutiamus, atque Deo omnipotenti puriori liberiorique mente vacemus? Noverimus itaque hoc nos loco huic debere, ut propriam vitam infatigabiliter attendamus, pensemus, dijudicemus, emendemus, atque mundo serenoque corde divinis infigamur.

Unde Psalmographus : Unam (inquit) petii a Domino, hanc requiram : ut inhabitem in domo Domini. Et cur?3 nisi, Ut videam (ait) voluntatem Domini :45 quatenus scilicet quæ placita sunt ei agamus semper næ? Itemque : Utinam calidus esses aut frigidus; nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo.

Denique, quo in loco hoc plura atque ad proficiendum aptiora habemus media, eo utique, si eisdem abutimur, amariora meremur tormenta. Id ergo propheticum nostris semper insideat cordibus: Indicabo (inquit) tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Et Apostolus: Cum timore (ait) et tremore vestram salutem operamini.

Certissime itaque elucescit nil prorsus prodesse, si mundum corporaliter quidem reliquimus, et eumdem nihilo minus per desideria prava atque carnalia intra nos inclusum tenemus. Non sunt enim fugiendæ Dei creaturæ eo quod creaturæ, aut quasi essentialiter malæ, sed quoniam in via Dei sunt nobis nocivæ. Quod si eis affectu quidem conjungimur, quid penitus confert quia loco ac corpore et temporum quoque diuturnitate ab ipsis segregamur? Attendamus ergo vocationem nostram, et videamus quomodo digne ambulemus secundum professionem quam coram Deo multisque testibus professi sumus.

Footnotes

  1. Thren. iii, 26. ↩

  2. Jer. ii, juxta L ↩

  3. Ps. ↩

  4. Ps. xxvi, 4. ↩

  5. Joann. viii, 29. ↩

Chapter 20 of 53