Articulus 29
De laude solitudinis et cellæ, ex verbis (ut fertur) S. Basilii¹.
QUAM pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel! ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus. Moriatur anima mea morte solitariorum. O vita eremitica, vita angelica, vivarium animarum, exedra gemmarum cœlestium, curia spiritualium senatorum! Odor tuus cunctorum aromatum fragrantiam superat. Quidquid de te dicitur, dignitati tuæ non æquatur: quoniam lingua carnis nullatenus exprimere sufficit quod de te spiritus invisibiliter sentit. Qui te noverunt, te diligunt; et qui te gustaverunt, præconia tua concinunt. Tu areola aromatum, fons hortorum, ac malum punicum. Tu quanquam inexpertis aut incipientibus forinsecus videaris amara, gustantibus tamen quod intrinsecus latet, dulcissima es atque amœna. Bonum porro est viro, quum portaverit te ab adolescentia sua. Tu castra Dei; tu turris David ædificata cum propugnaculis: mille clypei pendent ex te, omnis armatura fortium. Tu campus divini prælii, spiritualis arena belli, angelorum spectaculum, palæstra fortiter dimicantium. O cella, mors vitiorum, fomentum virtutum! Tu caminus ille Chaldaicus, ubi sancti pueri furentis incendii vires orationibus reprimunt, ardoreque fidei crepitantium contra se flammarum globos exstinguunt. Tu cœlestis doctrinæ schola, artiumque divinarum disciplina. Denique tu paradisus deliciarum, ubi rosæ caritatis igneo rubore flammescunt, liliaque castitatis niveo splendore candescunt, et ipsius demum humilitatis violæ dum imis contentæ sunt, nullis flatibus impelluntur. Tu insuper fornax in qua summi Regis vasa formantur, et ad perpetuum nitorem malleo pœnitentiæ percussa ducuntur.
A Cella præterea illa est scala Jacob, quæ homines vehit ad cœlum, angelosque ad humanum deponit auxilium atque colloquium. Est nempe cella conciliabulum Dei et hominum, secretarium in carne degentium et spirituum supernorum, Dei quoque et hominis arcanum colloquium. Quam pulchra rerum species, quum Frater in cella constitutus nocturnas peragit psalmodias, et quasi pro divinis castris militares custodit excubias! Contemplatur in cœlo cursus siderum, decurrit etiam per os ejus ordo psalmorum. Præterea cella instrumentum est ubi pretiosi vivique lapides poliuntur, quatenus in structura templi cœlestis postmodum sine ullo cudentis mallei sonitu disponantur. Gen. xxviii, 12.
Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero te in principio lætitiæ meæ, o nobilis sanctaque mansio. Tu requies mea in sæculum sæculi; inhabitabo te, quoniam elegi te. Quam pulchra es et quam decora, carissima in deliciis! O vita solitaria, vita felix et sancta, vita divina et libera, vita pura atque angelica! Tu splendor animæ, amica sapientiæ, ornamentum Ecclesiæ, plenitudo gratiæ, consummatio perfectionis, custosque quietis et pacis. Te lex attollit, te prophetia miratur; universique insuper qui vere culmen perfectionis apicemve munditiæ sortiti sunt, tuum agnoscunt præconium. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in præcordiis meis sitivit in te. Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ meæ. Ps. cxxxvi, 6. Ps. cxxxi, 14. Cant. vii, 6. Is. xxvi, 9, 8.
Chapter 30 of 53