Articulus 23
Ne operi manuum immoderate insistamus.
DE iniquis fari orsus Psalmographus :1 In labore (inquit) hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Quod quam damnosum sit, mox pandit :2 Ideo (inquiens) tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. Quocontra de laborante idem ipse loquens denuo :3 Labores (ait) manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Porro Apostolus : Qui non vult operari (ait), nec manducet.
II Thess. III, 10.
Sed dicet quispiam : Numquid manuum labor eatenus necessarius censendus est, ut sine eo non sit nobis reposita salus, quoniam tam terribiliter intonat apostolica tuba voxque prophetica ? Respondendum autem, divini illud mandatum Apostoli non utique omnibus traditum, sed his præsertim de quibus adjunxit ipse : Audivimus (inquiens) quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Porro evangelizanti de Evangelio sustentari licere, Christus insinuat.4 Nempe qui altario deserviunt, de altario utique vivunt.5 Ideoque rursus Apostolus parum esse designans illorum corporalibus participare quibus ipsi spiritualia nostra communicamus : Magnum (ait) est, si vobis spiritualia seminavimus, quia carnalia vestra metimus ? Et nos igitur qui divinis intendimus atque spiritualibus mancipati exsistimus, eorum sine periculo itemque dispendio eleemosynis vescimur, pro quorum salute spiritualia fideliter efficaciterque exsequimur.
Denique, labor hominum multiplex est. Est equidem labor mechanicus, et est denuo labor pœnitentialis atque divinus. Qui autem in horum neutro consistit, non utique gratiæ Dei consors est, neque salutis est particeps : quemadmodum hi qui in divitiis affluunt, in deliciis vivunt, libidini serviunt, otio vacant. Et quanquam his labor dolorque immixti sunt (uti de se ipsis peccatores in novissimo die, Scriptura teste, fassuri sunt :6 Ambulavimus vias difficiles ; itemque : Lassati sumus in via iniquitatis), nihilo minus, quia hæ ipsis viæ amplius placent delectabilesque exsistunt, quippe qui Deo dicunt, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus ;7 et qui insuper gloriantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis :8 propterea qui eis inhærent, se otio ludoque vacare profantur ; et hi miseri sunt, et miserabiles nimis. Procedit namque tanquam ex adipe iniquitas eorum, transeuntque in affectum cordis.9 Etenim cum securitate et absque ullo pavore peccantes offendunt : non enim est timor Dei ante oculos eorum.10
Ibidem.
Enimvero, quum sit exterior labor propter interiorem profectum, quemadmodum mulier propter virum ;11 sic manuum sæpe labori, dum oportet, vacandum, ne mentis quieti sive fervori repugnet, neque eos minuat, tollat aut lædat. Sed in hac re sunt qui indiscrete valde se habent : quippe qui indebitis et ad diviniora deputatis temporibus se manualiter occupant, ubertim ante Missam, interdum post Vesperas ; et interdum nec tunc operari desistunt, dum pro Horis dicendis pulsus auditur: ad quod ob id eos hostis discretionis inflammat, quatenus postmodum divinis tepide intersint, phantasiis volvantur, fatigatione lassescant, debitumque Dei obsequium indevote atque celeriter solvant. Unde a spiritualibus nunquam in corporalia vel longe aut certe in totum animus abeat: quin imo sic ab illis ad ista descendat, ut ad ea de facili redire assuescat; taliterque demum illis se mutuet, ut istis pro viribus incessanter inhæreat. Neque spiritualia agens, ad exteriora festinet, nec in eis se prorsus effundat; amplius vero a manualibus ad interna acceleret, atque in ipsis tanquam in his quæ propter se appetibilia perhibentur, stabiliri festinet.
Footnotes
Chapter 24 of 53