Articulus 18
De his qui frustra atque insipienter corporales afflictiones exercitationesque assumunt.
EXERCE autem te ipsum ad pietatem:1 nam corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. Porro quid sit pietas, audi Job: Ecce (inquit) recedere a malo ipsa est scientia, et cultus Dei est pietas.2 Denique, quemadmodum colendus sit Deus, palam quoniam oratione et hymno, ipsisque præsertim interioribus atque mentalibus actibus quæ ad latriam spectant. Deus enim Spiritus est, et qui eum colunt, in spiritu colere par est.3 Quod a Catone quoque eleganter sic expressum est:
Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt, Hic tibi præcipue sit pura mente colendus.
Pietas ergo in interioribus mentis actibus locanda, amarissimos passionum aculeos tortuososque animæ impetus atque indispositos motus ignorat, nec secum esse permittit. Enimvero qui venenatis iræ, furoris, tristitiæ, itemque rancoris, in quibus aliud prorsus non latet nisi amaritudo amarissima, passionibus contabescit, qui luxuriæ æstibus furit, non utique pius censendus est; qui vero his expers est, reformatas habens animæ affectiones corque mundatum, is utique pius est. Itaque sine pietate, hujuscemodi corporalis exercitatio ad modicum confert: in se enim et sine habitudine ad pietatem improficua valde est. Verumtamen, quam sit nedum utilis, imo necessaria quoque ad pietatem relata, paulo ante innotuit.4
Quid est ergo, carissime, quod nos sacris diuturnisque vigiliis, abstinentiis multis et consimilibus corporalibus observantiis fatigamus, ea vero quæ in primis atque potissime Deus noster a nobis requirit, nec habemus neque sortiri enitimur, mentem videlicet puram, et in Dei obsequio diligentem atque sollicitam? Interdiximus nobis sæculi voluptates diversas, carnales illecebras, variasque sensuales delicias; et nunc a fœdissimis ac pœnalissimis detractionis indignationisque passionibus abstinere nec curamus neque satagimus. Præterea, qui propter Christi amorem, ad relinquendos itemque spernendos carissimos parentum vultus, universos propinquos ac sodales dilectos, agros et floridum cum omnibus suis concupiscentiis mundum invictissimi fuimus, jam ab exiguis causis, a parva injuria, a modico verbo, a quotidianis atque levissimis istis negligentiis (quas qui non vitat, paulatim defluit, et in gravia incidit) vincimur, et velut effeminati succumbentes confodimur.5 Erubescibilis certe et infelix prorsus conditio : nempe qui maxima, imo cuncta reliquimus, pro vilium rerum appetitu molestissimas ubertim contentiones murmurationesque movemus, conturbantes alios, propriamque pacem lædentes, ob quam servandam cetera cuncta spernenda sunt. Et cur hoc, nisi quoniam adhuc interior manet inculcata affectio et cupido inexstirpata? Ideoque gaudet super nos æmulus noster, ad hoc nos fugisse omnia cernens, ut nunc minima appetamus, atque propter vilia superemur. Omnia ergo hæc corporalia exterioraque opera ad interiorem reformationem indesinenter vertamus : alioqui inordinata erit conversatio nostra, et qui a fervore incepimus, in tepore consummabimur. atque fideliter. Nos ergo, non proximos, judicemus, increpemus, odiamus, disciplinemus, lugeamus, recolentes præterita, præcaventes futura, considerantes præsentia : quatenus tempora infructuose dilapsa recuperemus, præsentia salubriter occupemus, itemque futura præordinantes, sine offensione curramus.
Insinuat tibi, o cellita, si tamen intelligis, ipsa cella, te mundo huic mortuum atque sepultum, soli autem Christo viventem esse debere. Enimvero hoc (ni fallor) peculiariter nostræ utique conversationi attinet, nil consolationis aut quietis in hac vita requirere, sed nec velle in præsenti bona recipere, magis vero honores respuere, subjectione itemque contemptu gaudere, paupertatem concupere, neque facultates dumtaxat, sed cupidines insuper ab intimis pellere. Non enim ad requiem, non ad dominandum deliciandumque cellam ingredimur, imo ad pugnam atque agonem, et item ut propter Deum mortificemur tota die, ad eremum proficiscimur.6
Porro, ad eremum venire, summæ quidem perfectionis exstat exordium ; imperfecte autem negligenterque in ea vivere, summa æque exsistit damnatio. Quid equidem prodest, si quietus locus corporaliter teneatur, in præcordiis vero inquietudo versetur? Quid demum confert, si habitaculo insit silentium, incolæ autem vitiorum tumultus et compugnantia passionum, dum exteriora nostra ornat serenitas, interiora vero conturbat tempestas?
Periculosa prorsus res est damnationisque plena, in cella segniter ac carnaliter vivere, torpere, non de die in diem proficere, et nedum non per singulos dies meritis merita bonisque bona conjungere, sed deficiendo, a fervore ad teporem, a spiritu ad carnem descendere. Formidandum quippe huic est quod ait Altissimus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est.7 Et denuo ad pigrum atque ingratum : Quomodo (ait) conversus es in amaritudinem vitis alie-
Footnotes
Chapter 19 of 53