Skip to the text

Articulus 24

Ut non judicemus, nec indignemur, sed nec damnemus neque spernamus.

QUI spernis, nonne et ipse sperneris? ait Sanctus. Nempe qui spernit fratrem suum, odibilis est. Exigit (ni fallor) a nobis solitariæ mansionis proprietas atque statutum, ut sui ipsius unusquisque solertem unicamque custodiam habeat, se solum discutiat, judicet, damnet, neque impunitum relinquat. Mane inquirat quemadmodum nocturnum tempus exegerit, qua alacritate divina persolverit; et item qualiter instantem diem fructuose decurrat, sapienter instituat. Denique vespere contuendum quomodo dies ipse defluxerit, quid agendorum omissum, quid etiam omittendorum commissum, quid profecerit, quantumque proficere potuerit, sed neglexit; atque advenienti se nocti præparet. Hoc utique modo Arsenium vixisse agnovimus. Et scimus quia si quis ita sese instituens ordinet, ibit continuo de virtute in virtutem, videbitque insuper Deum deorum in Sion. Itaque, si ceteri quoque alios judicare, damnare, vilipendere et eis indignari prohibentur, quanto amplius nos, quos potissime misericordes et mites, circumspectos et humiles, patientes et amantes esse oportet?

Enimvero, quo frequentius itemque sollicitius nos alios judicare, et item cetera jam nominata, sacra vetat Scriptura, eo utique ei obedire salubrius est, atque non parere, perniciosius. Advertendum ergo paulisper quoties atque a quonam judicare et damnare vetemur. Nempe Unigenitus Dei: Nolite (inquit) judicare, et non judicabimini;1 nolite condemnare, et non condemnabimini. Denique indignari atque contemnere prohibens: Qui irascitur (ait) fratri suo (sine causa), reus erit judicio; qui vero dixerit ei (subaudiendum, sine causa), Raca (hoc est indignantis animi verbum), reus erit consilio; qui autem dixerit (sine causa utique), Fatue (quod ad contemptum pertinet), reus erit ignis gehennæ.2

Quam ubertim præterea nos alios judicare Vas electionis, divinus Apostolus, prohibet! Siquidem in epistola ad Romanos, non longe ab exordio, terribiliter ait: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas:3 in quo enim judicas alterum, te ipsum condemnas. Et post pauca: Existimas (inquit) hoc, o homo omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?4 At vero circa ejusdem epistolæ finem ita asserit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Tu enim quis es, qui judicas alienum servum? Suo Domino stat aut cadit. Rursusque post modica: Tu (ait) quid judicas aut spernis fratrem tuum?56 Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus, sed (quemadmodum hortatur Apostolus) hoc potius judicemus, ne ponamus offendiculum fratribus aut scandalum.7

Elucescit, opinor, ex superbia temerarium emanare judicium. Ideoque, quoniam in epistola ad Romanos contra superbiam præsertim disputare intendit sanctus

Apostolus, ob id in hac ipsa epistola tam dire judicare prohibet: quod nihilo minus alibi quoque effecit. Siquidem prima ad Corinthios: Nolite (ait) ante tempus judicare, quoadusque adveniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.8 Igitur, dum peccantem cernimus fratrem, non mox judicantes damnemus neque spernamus, quin potius quid dicat Apostolus reminiscentes, impleamus sic: Fratres (inquit), etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.9 Igitur ad mutuam tolerantiam fraternamque compassionem nos hortans, atque in hoc ipso perfectionis plenitudinem statuens sacer Apostolus: Alter (inquit) alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.10

Amplius, quemadmodum Augustinus disseruit, duo sunt in quibus judicium vitare debemus: dum videlicet quo animo res gesta est, ignoramus; et qualis qui excessit sit futurus, nescimus. Unde, quoniam hoc nobis semper ignotum est qualis quispiam erit, nunquam personam judicare absolute debemus: quippe quam in omni momento potest omnipotens clemensque Deus secrete convertere atque mundare. Ceterum, actum nonnunquam, dum utique certum est quo animo factus sit, vel si talis est qui ex proprio genere malus censetur, judicare nihil prohibet. Non itaque idem est, judicare actum, et judicare personam.

Qui sic cum proximo suo se habet, illum scilicet non judicans, vilipendens, damnans, nec ei indignans, sed se semper considerans, spernens atque condemnans: is utique cum eo serene stat, et se ab eo sapienter custodit. Sed quis est hic? et laudabimus eum:11 fecit enim mirabilia in vita sua;12 et mirabiliora utique quam Moyses aquas dividens, aut Elias mortuum suscitans, vel Petrus umbra sua languidos sanans.131415 Magna namque est perfectio ista, neque subito aut certe de facili eam sortiri valemus: siquidem, quemadmodum Patrum nescio quis dixit, nisi posuerit homo in corde suo, quia ego solus et Deus sumus in hoc mundo, ad hujus verbi mensuram conscendere nequit.16 Denique abbas Moyses: Nisi posuerit, ait, homo in corde suo, quia jam tres annos habeat in monumento, perfectionem hanc non continget. Nihilo minus, quia possibilis est, ad eam indefesse curramus; et quamvis eam nos apprehensuros vix confidamus, ei tamen utcumque propinquare, præclarum putemus.

Porro modus propinquandi, imo et pertingendi, hic est, quem et in Vitaspatrum docemur. Anima namque mea atque confratris mei anima, duæ quædam res sunt ac duæ imagines. Igitur, si propriam animam conspiciam, ejusque peccata, insufficientiam, pigritiam, ingratitudinem, pericula et vilitatem vere et indesinenter contempler, ipse mihi fœtebo, itemque vilescam, nec proximi culpas videbo, neque eum despiciam, quin potius ipse circa me anxius ero atque sollicitus, et justificabitur in conspectu meo etiam ipse injustus. Rite recteque ad hujus proficiscebatur altitudinis arcem perfectionisque culmen, qui ab abbate Pastore interrogatus unde hanc formam perfectionum adeptus, quia nullius se rei in cœnobio contingentis medium faceret, neque de aliis se immisceret, respondit: Ex quo in monasterio fui, posui in corde meo quoniam ego et asinus unum sumus. Præterea et alter, de quo Cassianus conscripsit quia dum ab eo quidam sciscitaretur quomodo tam patienter ejectionem sui a refectorio mensaque Fratrum ferre potuisset, respondens: Fixi, inquit, in animo meo, quia canis et ego unum sumus. O beata rusticitas! o sancta simplicitas! Non hanc didicit egregius Plato, nec Aristoteles Græcorum sapientissimus. Hanc certe didicisse scireque mallem quam Aristotelis physicam omnemque philosophiam inanem ac tumentem scientiam.

Footnotes

  1. Luc. vi, 37. ↩

  2. Matth. v, 22. ↩

  3. Rom. ii, 1. ↩

  4. Ibid. 3. ↩

  5. Rom. xiv, 3, 4. ↩

  6. Ibid. 10, 12. ↩

  7. Ibid. 13. ↩

  8. I Cor. iv, 5. ↩

  9. Galat. vi, 1. ↩

  10. Ibid. 2. ↩

  11. Eccl. xxxi, 9. ↩

  12. Eccli. xxxi, 9. ↩

  13. Act. v, 15. ↩

  14. III Reg. xvii, 22. ↩

  15. Exod. xiv, 21. ↩

  16. Allois abbas. ↩

Chapter 25 of 53