Skip to the text

Articulus 28

De solitudine fructuosa atque felici.

DUCAM eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.1 Est solitudo quædam sterilis et infelix, bestialis, itemque pœnalis, ea utique cui Deus non adest, dum videlicet mens ipsa Deo non exstat intenta, neque divinis occupata, sed sensualiter vivens, pigra tepidaque consistens. Enimvero, quemadmodum ab Aristotele dictum est, inest nobis quiddam divinum : quod non aliud nisi insignitam animæ nostræ summæ Trinitatis imaginem reor. Consistit autem imago hæc in intellectu, voluntate atque memoria. Porro intellectus decor, actus et perfectio, divinorum est contemplatio; voluntatis vero, eorumdem amor, complexus et affectio; memoriæ demum, his infigi hisque stabiliri. Igitur, dum homo taliter vivit sicque in solitudine degit, vere solitarius rite censetur; nec penitus solus est, quippe quia cum illo est qui est omne bonum.2 Hujus solitudo felix est atque jucunda. Vera namque solitudo est, cor a sollicitudine exteriorique occupatione et item ab omni demum carnali delectatione abstrahere, quatenus se totum possit homo Creatori unire, omnesque suas affectiones, motus et actus in ipsum ordinare atque reducere. Denique qui non sic in solitudine permanet, sed vago instabilique animo per creaturas discurrit, et in earum operationibus virium quæ nobis brutisque communes sunt, occupatur ac perseverat, miser est et miserabiliter solus.

Innotescit (opinor) ex his, quam congruenter Aristoteles disseruerit : Homo solus, aut est Deus aut bestia. Quoniam etenim homo naturaliter animal est sociale atque politicum, constat solitarie viventem non proprie dici hominem, sed vel supra hominem, si intellectualiter vivit; vel infra, si carnaliter. Est itaque vel Deus vel bestia : non per veritatem naturæ, sed propter imaginem participationemque vitæ. Omnis enim natura, ut Boetius ait, in id quodammodo transformatur ejusque nomen recte sortitur, cujus proprietatem imitatur et actum.3

D Denique, quum sint solitariæ vitæ multa pericula, quemadmodum scriptum est, Væ soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se;4 propterea sapientissimi viri Ordinem statuerunt inter vitam prorsus solitariam cœnobiticamque conversationem medium, utpote de utriusque perfectione aliquid complectentem, et ad utriusque finalem vitæ perfectionem adipiscendam, discretissime moderatum ac eminenter idoneum. Hujus nos sacri Ordinis professores factos lætamur; detque Altissimus ut efficaces insuper operatores inveniamur.

Footnotes

  1. Osee ii, 14. ↩

  2. Exod. xxxiii, 19. ↩

  3. De Cons lat. lib. pros. 10; 11, 4, 5, pros. ↩

  4. Eccle. 10. ↩

Chapter 29 of 53