Articulus 4
De emanatione divinarum Personarum ad intra.
NUMQUID ego qui alios parere facio, ipse non pariam?1 dicit Dominus. Si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus. Paulo ante (si rite memini) communicabilitatis ratio et fecunditatis origo, bonitas appellata est:2 ideoque, si Dei summi et veri bonitas pura immensaque est, constat utique quia infinita quoque fecunditas ei conveniat. Porro fecunditas hæc se continere, et item in se sterilis remanere, non valet. In tribus namque, quemadmodum Plato disseruit, est unumquodque ad operandum idoneum: in scire, posse et velle. Quoniamquidem itaque Dei scientia inobtenebrata est, clara atque certissima, potentia vero omnipotens et non impedita, voluntas autem mere bona et ab omni longe distans invidia; palam (ni fallor) nil prorsus obstare quin immensa illa divinæ naturæ fecunditas in proportionale sibi germen procedat. Denique, quum creata omnis essentia necessario finita sit, utpote in numero et pondere et mensura consistens, infinitæ Dei communicabilitati proportionari correspondereque nequit.3 Propterea, præter eam emanationem qua a Deo benedicto creaturæ fluxerunt, est in divinis interior quædam processio, qua ab infinito infinitum procedit. Porro emanatio ad intra in divinis non aliter quam per intellectum itemque voluntatem esse potest. Operatio autem intellectus est cognoscere; voluntatis vero, diligere. Denique cognoscens, ipso suo cognitivo actu internum intellectualeque verbum de cognito format. Itaque, secundum christianæ traditionem theoriæ, est in Deo intellectualis generatio.
Ut enim quintodecimo de Trinitate Augustinus edisserit, Pater tanquam se ipsum dicens atque intelligens, genuit Verbum sibi æquale et coæternum. Non enim se ipsum plene ac perfecte dixisset, si vel minus aut amplius esset in ejus Verbo quam in se ipso. Enimvero divina natura plurificari propter ipsam suam supereminentem et omnino plenam perfectionem non valet : una ergo in utroque essentia perseverat. Unde quinto de Trinitate Hilarius : Ex Deo, inquit, Deus est, ex virtute naturæ in eamdem naturam nativitate subsistit Filius. Et denuo septimo de Trinitate : Per nativitatem, ait, viventis naturæ ex natura viventi, per effluxum vivi ex vivo, dum res in natura non differt, naturam Dei nativitas non degenerat.
Hoc paternæ mentis Verbum, Dei Patris Unigenitus est, quoniam intellectus operatio in similitudine perficitur atque consistit. Denique, quum in Filio quidquid Patris est plenissime splendeat, rite utique Filius invisibilis appellatur Patris imago, splendor paternæ gloriæ et candor lucis æternæ.4567 Hinc nempe Filius : Omnia (inquit) quæ habet Pater, mea sunt.
Amplius autem, videns Pater Filium, Patremque Filius, mutuo sibi complacent, atque in se invicem gaudent. Et ex hoc ab utroque amor quidam emanat, qui mutuæ Patris et Filii dilectionis suavissimus nexus est, insolubile vinculum, plena communio et tranquillitas summa. Fateor, Damascenum laudo et diligo ; sed in hoc nec laudo nec diligo quod ait : Spiritus Sanctus, Patris Spiritus est, et procedit a Patre ; Filii quoque Spiritus est, sed non procedit a Filio. Et rursus : Procedit, inquit, a Patre et quiescit in Filio. Miror quid utique tibi, o magne theologe, sic loqui convenit. Hoc nempe asserens, nedum a Romana Ecclesia et sanctis Latinorum Doctoribus, sed ab excellentissimis demum sanctissimisque Græcorum Doctoribus recessisti : Athanasium, Chrysostomum, Cyrillum et Didymum loquor. Hi quippe concorditer Spiritum Sanctum ab utroque procedere fatentur.
At vero operationes istæ divinæ, vel quæ active vel passive designantur in Deo, a præinductis actionibus, quæ absolute de Deo dicuntur, distinctæ sunt, sed modaliter, non realiter.8 Non enim aliud censenda est paterna generatio quam divina cognitio, neque rursus aliud perhibenda activa spiratio quam divina dilectio : quemadmodum quoque sapientia genita et sapientia vel gignens vel ingenita, una in Deo substantialiter sapientia, quæ est divina essentia, exstant. Rursusque amor spiratus et amor spirans, unus in Deo amor sunt, quæ est divina natura. Deus enim absolute et amor est et sapientia, denique et Trinitas summa amor est et sapientia. Nec tamen in Deo gignens est genitum, vel spirans spiratum ; neque Sapientia genita est Sapientia gignens, quemadmodum nec Pater est Filius : et tamen et Pater et Filius, et tota insuper Trinitas, una essentia sunt, una virtus, unus intellectus, una voluntas.
Footnotes
Chapter 5 of 53