Skip to the text

Articulus 6

Quid cum ceteris fidelibus commune habeat solitarius.

Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.1 Hoc universis dictum agnoscimus: nempe absque mandatorum observantia nemini salus reponitur. Denique, consilia his dumtaxat traduntur qui singulare aliquod sanctimoniæ culmen adipisci festinant. Quoniamquidem ergo mandata, non consilia, de necessitate salutis censentur, ad omnium adimpletionem præceptorum singuli obligati sunt. Porro consiliorum observatio nemini in toto indicitur, nec cuiquam omnium suadetur consiliorum assumptio. Non enim eidem statui cuncta competere queunt: quibusdam namque injungitur sanctæ prædicationis officium, aliquibus vero secretioris vitæ arcanum exercitium. Unde secundum multiplices atque diversos perfectionum gradus, varia perhibentur consilia; et qui deiformiorem sibi eligit vitam, altiora oportet assumat consilia. Enimvero in domo Patris cœlestis mansiones multæ sunt, quemadmodum et electorum multifarii status.2

Sunt autem consilia quædam singulis qui religiosam monachalemque vitam profitentur communia. Hæc vero illa sunt quæ tribus correspondent virtutibus quæ de uniuscujusque religionis ac Ordinis integritate consistunt: paupertatem, castitatem et obedientiam loquor. Nempe virtutes hæ sic de religionis essentia sunt, ut sine eis Ordo utique nullus subsistat.

Præterea consilia ista tria sunt: unum quod exteriora ac temporalia bona relinquenda suadet, ut est: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus.3 Et in hoc certe consilio fulcitur paupertas. Porro aliud carnales libidines et concupiscentias passionesque carnis spernendas inducit, quemadmodum Dominus: Qui non odit (inquit) patrem et matrem, et fratres et sorores, et uxorem et filios, non potest meus esse disci-4 pulus. Hæc equidem nobis quodammodo conjuncta sunt, et tanquam unum nobiscum exsistunt, et ad carnis demum concupiscentias potissime pertinent. Et in consilio isto castitas ipsa consulitur. Sunt insuper plura in Evangelio sacro ad hoc consilium ordinata. Denique tertium consilium sui ipsius plenam atque omnimodam abnegationem requirit, ut propria quoque libertas propter Dei amorem deseratur. Unde Unigenitus Dei : Qui vult (ait) venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie.5

Denique, his tribus virtutibus atque consiliis tres quoque abrenuntiationes correspondent : prima quippe divitiarum est ac exteriorum bonorum ; secunda, propriarum concupiscentiarum et passionum inordinatarum ; tertia proinde, voluntatis propriæ spontanea ac pura abjectio, et omnibus omniumque desideriis spretis, uni summo bono vera inhæsio.

Hæc tria nostræ quoque professioni ac Ordini cum aliorum religionibus communia censentur ; sed in modo diversitas est. Sunt equidem quorum paupertas nostram paupertatem transcendit : quippe qui nec in communi quidem propria possident. Verumtamen in castitatis splendore (quæ dum perfecta est, nedum carnalem copulam, sed omnem quoque carnis affectum, et propter tutelam, carnis quoque convictum atque conspectum depellit), solitariorum videtur præpollere professio.

Footnotes

  1. Matth. xIX, 17. ↩

  2. Joann. XIV, 2. ↩

  3. Matth. xIX, 21. ↩

  4. Luc. XIV, 26. ↩

  5. Luc. IX, 23. ↩

Chapter 7 of 53