Skip to the text

Articulus 26

De custodia cellæ, et quam difficulter sit egrediendum ex ea.

BONUM est præstolari cum silentio salutare Dei. Æger qui valetudinarium suum nondum sanatus egreditur, mox vehementiorem languorem incurrit.1 Sed et fugitivus qui confugii sui locum ubertim relinquit, confestim utique capitur et perit. Valetudinarium tuum, o peccator, est cella. Denique ad eam, mundum deserens, confugisti. Persevera ergo in ea: alioqui quod in secreto studiose congregasti, in publico repente disperges. Neque valebis mentem uni vero stabilique bono infigere, si corpus a mobilitate et cursu nequeas cohibere. Enimvero multa prorsus foris occurrunt quæ sincerae mentis custodiæ atque puritatis internæ impeditiva consistunt. Ideoque, dum pro causa et tempore egredi par est, custodiendi sunt sensus frenandaque lingua ; et cordi divinorum quidpiam, ut Climacus ait, imprimendum, quo mens ipsa apud se maneat, seque ab immunditia ac evagatione custodiat, redeatque sic ad cellam cellita quemadmodum exiit. Placita dæmoni res in solitariæ vitæ professo, est frequens loci mutatio ; stabilitas autem Deo gratissima est.

Porro evidens prædestinationis indicium ipsa est cellæ jugis custodia : quoniam quidem, ut ait Bernardus, aut raro aut nunquam ad inferos a cella descenditur. A cella vero ad cœlum pauca utique distantia exstat. Nempe cellæ cœlique appellationis et rei parilitas multa exsistit : utriusque enim exercitium idem est, atque in utroque celatur Deus, contemplatur atque complectitur. Denique, reprobum tanquam abortivum evomit cella, eo quod ipsum capere nequeat cœlum.

Igitur intus in tabernaculo Domini atque in præsentia vultus ejus, libenter cum solo Deo soli sistamus, cum Sancto dicentes : Secretum meum mihi. Alioqui multitudinem divinæ dulcedinis nusquam gustabimus. Etenim, quum dixisset Psalmographus, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine ! quibus ipsa gustanda præstetur insinuans : Perfecisti (inquit) eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum ; locum demum degustationis demonstrans : Abscondes (ait) eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum, proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.

Footnotes

  1. Thren. iii, 26. ↩

Chapter 27 of 53