Articulus 5
De imitativa illa assimilatione qua divinæ vitæ assimilatur vita humana, præsertim vero solitarii vita.
CREA VIT Dominus Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.1 Fecit nempe Deus sanctus hominem ab initio rectum, quippe cui originalem concreavit justitiam.2 Lividi autem machinatione diaboli, Trinitatis homini indita ac impressa imago deformata est. Enimvero originalis homini connata protoplasto justitia, perfecta erat subjectio inferiorum animæ virium sub summa ejus virtute, ut videlicet sensualitas rationi, et voluntati rationali sensitivus appetitus, prompte parerent, neque rebelles usquequaque exsisterent :3 quo stante ordine, nec caro concupisceret adversus spiritum, nec opprimeret terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Nunc autem, prævaricante Protoplasto, rectissimus ille ordo subversus est. Sunt namque divinæ ratio censuræ, divinæ legi voluntas et rationi ipsi ac rationali appetitui sensus et item sensualis appetitus rebelles effecti. Hinc insuper non jam dumtaxat corpus quod corrumpitur aggravat animam, sed et grave, heu!4 jugum super filios Adæ inductum est: quoniam quidem corpus ipsum, quod immortale fuisset, infirmitati, pœnæ, miseriis atque ad extremum mortis necessitudini obligatum efficitur. Emisit quoque atque ejecit Deus justus Adam et Evam, et in ipsis omnem ipsorum posteritatem ac sobolem, de paradiso voluptatis, ut operarentur terram de qua sumpti sunt; et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.5
Denique, uti non transgrediente primo parente in posteros fuisset transfusa originalis justitia, sic modo vice versa originalis cum semine transfunditur culpa, et facti sumus natura filii iræ, qui eramus gratia filii gloriæ;6 sed et prius sumus peccato obnoxii quam geniti, prius damnati quam nati. Hæc igitur vera est nostra felicitas, summa perfectio ac ultimus finis, divinæ nobis concreatæ imaginis reformatio plena atque perfecta.
Porro, quemadmodum in tribus animæ viribus, memoria videlicet, intellectu et voluntate, Trinitatis in nobis consistit imago; sic in triformi æque mentis decore, contemplatione scilicet, dilectione et stabilitate, hæc ipsa divinæ imaginis reformatio sita est. Etenim hunc reformationis hujus sortitus decorem, divinæ videlicet assimilationem vitæ adeptus est. Hæc est igitur deiformis vita, et sicut Dionysius ait, deificatio nostra, ut sit mens divinorum speculationi sinceræ intenta, voluntas eorumdem ardore ignita, atque in his memoria stabilita et firma.7 Hæc perfectio sublimis est, neque repente neque faciliter adipiscibilis possidendaque exstat: ab imo siquidem usque in summum scandere, non subito nec sine labore contingit. Sed de his in sequentibus plenius disserendum est.
Footnotes
Chapter 6 of 53