Skip to the text

Articulus 30

Et est laus solitariæ vitæ ex illustrium dignitate virorum qui eam coluerunt.

IN solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ; egentes, angustiati, afflicti; quibus dignus non erat mundus. Si ab exordio quis rite Hebr. xi, 38, 37.

¹ Cf. Migne Patrol. lat. tom. 145, col. 246D et s. revolvat atque meminerit, hoc (ni fallor) adspiciet, omnia pene divina secreta, non in turba sive frequentia, sed in solitudine atque in abdito, Dei esse amicis ostensa. Nempe hinc terram natalem Abraham egrediens, dum solus cum Domino in agro consistit, nascituri pollicitationem filii, possidendæque terræ, regalis propaginis, et item innumerabiliter multiplicandi seminis, cœlitus adeptus est.1 Denique hinc in agrum Isaac, ut meditetur, introiit.2 Jacob dum solus est, cum angelo luctans, Dominumque facie tenus videns, benedictionem et item nominis in dignius transfusionem sortitur;34 sed et in agro dormiens, scalam in cœlos protentam, Dominum quoque scalæ innixum prospiciens, angelos etiam ascendentes descendentesque contemplans, plus modico tempore consecutus est solus quam multo comitatus.

Denique quid montana illa solitudo Moysi contulerit, lex suscepta, radiansque vultus, interiorem designans gratiæ lucem, palam insinuant.56 Insuper, dum Samuel solus quiescit, tertio vocatus a Domino, arcana divinitus audit. Sed et vir secundum cor Dei: Ecce (inquit) elongavi fugiens, et mansi in solitudine.7 Præterea Elias, currus Israel et auriga ejus, comparque magistro discipulus Eliseus, nonne in monte Carmeli, itemque alibi, solitariæ atque eremiticæ jecere primordia fundamentaque vitæ?8910 Joannes quoque Baptista, quo post Christum in viris, et post unam neque in feminis major surrexit11, veteris novæque legis horizon, nedum sanctificatus, sed et Spiritu Sancto in utero matris repletus, nonne antra deserti, teneris sub annis civium turmas fugiens, ne vel levi vitam pollueret labe, expetiit?12

Præterea Christi jam recenter ex superpurissima Virgine nati supermundani præcones, nonne primordialiter pastoribus in agro in nocturnis vigilantibus tenebris, regis Messiæ ortum enuntiant?1314 Sed et magni consilii Angelus, Christus Dei benedicti, qui venit implere omnem justitiam, ostendere omnem perfectionem, cujus est omnis actio nostra prorsus instructio, nonne solitudinem ubertim elegit?15 Nempe ductus est in desertum a Spiritu, haud dubium quin suo.16 Oraturus demum, Apostolosque electurus, nonne ascendit in montem orare? Porro jam passioni vicinus, nedum a felicissimo Apostolorum collegio, sed a tribus insuper secretissimis amantissimisque discipulis oraturus abscessit.17 Et cur utique? Numquid quia eguit, et non amplius ut suo nos edeceret exemplo?

Proinde Zachariæ templum ingresso, dum solus altari adsistit, Gabriel adest, gignendique filii nomen et vitam revelat.18 Nec ambiguum exstat quin incomparabili deiformique Virgini, non utique nisi in abdito, et (ut reor) clauso cubiculo, cœlestis paranymphus, Dei veri ex ea vere incarnandi supernaturalem atque omnino indicibilem partum annuntiaverit.19

Amplius autem, discipuli in proximo Paracletum plenissime sortituri, nonne in conclavi clausi solique permanent?20 Sed et Apostolorum apostola Christique amatrix præfervida, illustris Magdalena, nonne finaliter ad vastissimam, inviam omnique humano cibo atque solatio destitutam confugit eremum? In qua quid certe profecerit, hinc (ni fallor) elucescit, quod illico triginta (ut scribitur) plus annis cœlitus pasta est, et item septies omni die angelicis in sublime manibus a terra levata est. Porro discipulus quem diligebat Jesus, quid divinarum susceperit in exsilii solitudine illustrationum, illa ejus Apocalypsis obscurissima pandit conscriptio.21

Quid præterea de sacratissimis sancti evangelistæ Marci discipulis, quos22 Alexandriæ olim instituit, dignum eloqui queam, qui eremiticam vitam ducentes, infidelium quoque animos in sui admirationem præconiumque moverunt? Hujus rei in libro de Viris illustribus plenius meminit sacer Hieronymus. At vero magni sacerdotes Altissimi et pontifices præelecti, nonne populi fatigati negotiis itemque tumultu, et tranquillæ ferventes desiderio vitæ, cellam humilem desertamque eremum episcopalibus prætulere sedilibus? Nempe quid de se super hoc sanctissimus scribat sentiatque Gregorius, in exordio Dialogorum et super Ezechielem utique lucet. Sed et Ambrosius, uti ejus comprobat mansio, ut licuit hanc vitam exercuit. Denique jam ab eodem felici Ambrosio Augustinus conversus, nonne pro deducendæ instructione vitæ ad simplicem quemdam solitarium abiit, ejusque per omnia consilio usus est, atque de propriis claustrum moliens, eremum incolere orsus est? Hanc etiam vitam quantum dilexit, quamque ab ea invite separatus est, ejus palam pandunt sermones.

Nunc demum quod de Hieronymo affero, ipse sibi, itemque Eusebius, testimonium perhibet. Etenim quam ineffabilia de superbenedicta Trinitate et hierarchiis cœlestibus in vasto degens deserto conspexerit, idem ipse in Regula quam ad Eustochium misit, testatus est. Nempe quid utique ait? Ego, inquit, homunculus, sic abjectus, sic vilis, adhuc vivens in corpore, angelorum sæpe choris interfui, nihil de corporeis per hebdomadas sentiens; et divinæ visionis intuitu, post multorum forte dierum spatia, præscius futurorum, corpori redditus flebam. Quid ibi manens felicitatis habebam, quid inenarrabilis delectationis sentiebam, testis est Trinitas ipsa, quam cernebam nescio quo intuitu; testes sunt et ipsi beati spiritus qui aderant; testis est et conscientia mea, qui tantis bonis ipse fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities carnis. Hucusque Hieronymus.

Enimvero antistites magni, Gregorius Nazianzenus, summæ auctoritatis theologus, quem (ut Hieronymus refert et S. Thomas in prima parte inducit) nullus unquam in theologia negare præsumpsit, Petrus quoque Damianus, vir certe doctissimus, et Paduanus ille episcopus, nonne episcopatu relicto ad solitudinem confugerunt? Sed et S. Martinus atque gloriosus pater noster Hugo Gratianopolitanus antistes, ad cellam ab urbe semper, dum vacabat aut licuit, tanquam a fluctuoso pelago ad tranquillissimum portum, convolarunt. Quoties Hugoni dixerat Cartusiæ Prior, Ite ad oves? Verumtamen usque in vitæ terminum ille aliud quam solitariam vitam optare nequibat. Denique Bernardus dum in cella quam in domo Montis Dei habebat, paulisper quiescere valuit, paradisi se amœnitate frui censebat. Nihilo minus universis his Cœlestinum Papam, qui ante pauca tempora exstitit, Franciscus Petrarcha præferre non metuit: quippe qui ipsum quoque papatum, quo in mundo dignitas mirabilior aut major non est, sponte ac jucundissime deserens, ad eremum abiit.

Porro quid amplius immoror, quum vitæ hujus professores tot tantique fuerint, ut digne perfecteque describi non possint? Occurrant memoriæ sancti patres Paulus uterque, Antonius, uterque Macarius, Arsenius, Hilarion, Pambo, Bessarion, Pastor, Serapion, Abraham et Moyses (Hebræis illis non impares), Sisois, Motois, Agathon, Paphnutius, aliique demum innumerabiles, in quibus viri mirabiles Mutius et Apollonius:23 quorum certe præconia lingua nequit effari humana. De horum ac similium vita, solitudine, virtutibus, senio, inclyti viri Hieronymus et Palladius, Cassianus et Gregorius conscripserunt.

Sed numquid femineo insuper sexu non est adornata solitudo beata? An non in eis demum quid solitudo possit innotuit? Prorsus et mulierum præelecto catalogo eo vehementius est solitudo fulcita atque præfulgida, quo est in illis sexus fragilior et sensus mobilior. Quemadmodum equidem de immundissimis purissimos novit cella efficere, in eis, si rite contemplor, præsertim resplendet. Siquidem quid utique de felicissimis illis, sed vere efficaciterque pœnitentibus, eloqui meretricibus digne sufficiam, Pelagia, Theodora, Maria Ægyptiaca, Thaide quam convertit Paphnutius, et Maria Abrahæ eremitæ cognata? Hæc quoniam alibi plene lucent, modo relinquo. Nempe, si hæc solerter cernamus, agnoscemus penitus, uti etiam honorabilis pater noster Guigo fatetur, suavitates psalmodiarum, studia lectionum, fervores orationum, acumen contemplationum excessusque raptuum, et item rivos lacrimarum, atque sui ipsius veram plenamque notitiam, nulla omnino re magis quam solitudine posse juvari.

Footnotes

  1. Gen. xii, 1-4; xiii, 14-18; xv, 5-18; etc. ↩

  2. Gen. xxiv, 63. ↩

  3. Gen. xxviii, 11 et seq. ↩

  4. Gen. xxxii, 24-30. ↩

  5. I Reg. iii, 3-15. ↩

  6. Exod. xxxiv, 28, 29. ↩

  7. Ps. liv, 8. ↩

  8. IV Reg. ii, 12; ↩

  9. III Reg. xviii, 42; ↩

  10. IV Reg. ii, 25; IV, 25. ↩

  11. Matth. xi, 11. ↩

  12. Luc. i, 15. ↩

  13. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

  14. Is. ii, 7 et seq. ↩

  15. Matth. iii, 15. ↩

  16. Matth. i, 1. ↩

  17. Matth. xxvi, 36 et seq. ↩

  18. Luc. i, 8 et seq. ↩

  19. Luc. xxvi, 26 et seq. ↩

  20. Act. i, 13-14. ↩

  21. Joann. xx, 7, 20. ↩

  22. Luc. vi, 1-16. ↩

  23. *alias Mu-thues ↩

Chapter 31 of 53