Articulus 25
Ne nos ipsos aliquid esse opinemur, neque in propria confidamus justitia; sed timeamus, atque confratribus nos inferiores arbitremur.
ANTE diem festum Paschæ, volens Unigenitus Dei hominem salubriter instituere, veram perfectamque humilitatem et opere et verbo edocuit.1 Siquidem postquam lavisset pedes discipulorum, inter cetera hoc quoque dixit:2 Qui major est in vobis, fiat tanquam minor; et qui præcessor est, sicut ministrator. Propterea Sapiens: Quanto (inquit) major es, humilia te in omnibus.34 Scientes ergo quoniam non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis tanquam ex nobis, nihilque habemus quod non accepimus, et denuo quoniam nisi Deo conservante nos, nec in bono stare ne in momento quidem valemus, humiliemur sub potenti manu Dei, simulque formidantes, sollicite ambulemus, nescientes an amore digni simus, an odio, neque quo utique modo consummabimur agnoscentes.567
Denique apostolicum illud pensantes, Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit, juxta sancti Apostoli sapientiale consilium, honore invicem præveniamus, arbitrantes nobis alios meliores:8910 propria namque peccata atque defectus certius clariusque intuemur quam fratrum. Palam prorsus est, quoniam quo nos ipsos profundius discutimus pleniusque agnoscimus, eo aliorum imperfectum minus attendimus: imo nec si quod est videmus, et si videmus, comparatione propriæ iniquitatis velut nihilum reputamus. Hoc quippe modo se sapientissimus Paulus conspexit: Venit (inquit) Jesus peccatores salvos facere, quorum ego primus sum.11
Verumtamen sunt quorum obtenebratus est oculus mentis, in suis dumtaxat cellis solem illum qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, lucere putantes, sibique vel solum aut certe præsertim serenitatem adesse imaginantes.12 Sed non sic, carissime, non sic. Quin potius, dum nobis gratiam infundi sentimus, id magis pensemus atque dicamus: Quia si Deus ille piissimus, qui utique prope est omnibus invocantibus eum, cum nobis tam indignis tamque ingratis sic clementer gratioseque agit, quanto amplius cum aliis, quos nobis meliores rite censemus?13
Semper itaque sermonis sancti patris nostri abbatis Pastoris reminiscamur. Ait equidem: Debet tam incessanter monachus humilitatem et timorem recolere, quam indeficienter necesse est anhelitum ipsum retrahere. Et alius Patrum: Hæc est, inquit, humilitas vera, ut sub irrationabilibus quoque rebus humiliemus nos ipsos. Et revera hoc merito implere tenemur, quippe qui nos toties omnipotentem Deum, creatorem ac salvatorem nostrum, inhonorasse, offendisse sprevisseque scimus. Unde et Aristoteles ait quia homo bestialiter vivens, brutis decies millies deterior est. Grata Deo res exstat humilitas: quam is celeriter possidet qui sibi nil boni adscribit. Ideoque David, vir secundum cor Dei: Ero (inquit) humilis (id est vilis et modicus) in oculis meis.141516 Rursusque: Ego (ait) sum vir pauper et tenuis.
Footnotes
Chapter 26 of 53