Skip to the text

Articulus 17

De multiplici corporalium exercitationum, afflictionum, cærimoniarum, jejuniorum ac vigiliarum commodo atque profectu.

SIMILABO eum viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram.1

Vas electionis, divinus Paulus:2 Non est (inquit) prius quod spirituale, sed quod animale. Porro jejuniorum multam esse virtutem insinuans Unigenitus Dei, atque de durissimo dæmonum genere loquens: Hoc (ait) genus dæmoniorum non nisi in oratione et jejunio ejicitur.3 Et Daniel:

Eram (inquit) in diebus illis lugens tribus hebdomadibus;4 panem desiderabilem non comedi, caro et vinum non introierunt in os meum, sed nec unguento unctus sum. Ideoque, teste angelo, verba ejus coram Altissimo commemorata sunt.5 Denique Vates hic, et cum eo tres beatissimi atque de regia propagine illustrissimi pueri, Chaldaica lingua, Balthasar, Sidrach, Misach et Abdenago, Hebræa autem, Daniel, Ananias, Misael et Azarias, a regio cibo et vino sponte abstinentes, leguminibus vero et aqua vescentes, cœlitus edoceri illustrarique digni effecti sunt.6 Præterea, quemadmodum ex asperitate vestitus itemque parsimonia victus sit laudatus a Christo Joannes, Evangelium pandit.7

Itaque primus corporalium afflictionum fructus, pro peccatis satisfactio perhibetur. Nempe in carne delicatos atque transgressos, carne quoque torqueri et satisfacere par est. Amplius autem, secunda earum utilitas, præparatio est hominis ad gratiam Creatoris. Dum enim Deus piissimus cernit nos id quod in nobis est fideliter prosequi, ipse mox quod suum est donat, mentemque se cruciantis illuminat. Tertia proinde utilitas, plurimorum est futurorum malorum cautela, impedimentum atque abscisio: coercent equidem carnis impetus passionumque motus, carnis afflictio et vigiliæ sanctæ, et dum corpus attenuant, spiritum roborant. Quartus fructus, est Christi imitatio, qui a nativitatis suæ primordio corpori dura elegit.8 Quintus, amplior in futuro felicitas: si enim compatimur, et conregnabimus. At vero sexta utilitas, proximorum ædificatio est:9 homo enim ea quæ patent et deforis sunt cernit, et inde ædificationem conquirit. Verumtamen sit in affligente se intentio sancta et humilitas vera, ne sui gloriam quærat, nec inde superbiat quod pro adipiscenda humilitate assumit. Septima demum, nostrarum est exauditio precum: et hoc jam prætactum, est in Judith et Esther præsignatum, quarum sic Deus preces, præcelebratis jejuniis, exaudivit, ut per manum unius Holofernem, per alterius vero instantiam Aman occiderit.10 Insuper octava utilitas, nequissimorum est spirituum fuga atque ejectio: celeriter quippe hunc dæmonem pellimus, cujus concupiscentiæ vitiisque quibus ipse præsidet et ad quæ nos ferre satagit, efficaciter reluctamur. Certis namque vitiis dæmones certi præsunt, estque eis singulis deputatum ad quod iniquitatis facinus corda nostra inducant.

Footnotes

  1. Matth. vii 24. ↩

  2. I Cor. xv 46. ↩

  3. Marc. ix 28. ↩

  4. Dan. x, 2, 3 ↩

  5. Ibid. 12. ↩

  6. Ibid. 1, et seq. ↩

  7. Matth. x1, 8, 18. ↩

  8. Rom. VIII, 12. ↩

  9. Reg. XVI, 1. ↩

  10. Judith IX, 1. ↩

Chapter 18 of 53