Skip to the text

Articulus 27

De silentio et forma loquendi.

SICUT urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.1 Quam sit

A Christiano, præsertimque monacho, potissimum autem solitario, necessaria atque perutilis linguæ custodia ac loquacitatis exstinctio, ipse quidem frater Domini Jacobus in sua Canonica ostendens : Lingua (inquit) ignis est ; universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ, inflammata a gehenna. Ideoque paulo ante : Qui se putat (ait) religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.2 Denique, ad linguæ refrenationem nos volens inducere Unigenitus Dei Judexque sæculi : Omne (asserit) verbum otiosum quod locuti fuerint homines, de eo reddent rationem in die judicii. Est autem verbum otiosum, quod aut ratione justæ necessitatis aut piæ utilitatis caret.

Quoniamquidem ergo linguæ domatio eatenus necessaria est tamque difficilis (dicente Jacobo : Omnis natura bestiarum et volucrum et serpentium et ceterorum domantur, et domita sunt omnia a natura humana ; linguam autem nullus hominum domare potest, facili videlicet conatu ; inquietum malum, plena veneno mortifero. Et denuo scriptum est : Si quis non offendit in verbo, hic perfectus est vir), hinc itaque beatissimi institutores nostri, omnem volentes nobis immoderatæ locutionis occasionem auferre, silentium summo sanxerunt rigore servandum, ita ut neque vera atque utilia sine præsidentis licentia effari quis audeat.3 Nempe is solus non utique ad illicita cadit, qui se etiam a licitis caute discreteque cohibet. Etenim hoc modo, quemadmodum Augustinus ait, Dominus omne juramentum prohibuit, non quia jurare semper malum sit, sed ne per liciti assiduitatem juramenti ad illicitam demum jurationem labamur. Sic a bonis quoque interdum propter obedientiam silere par est. Unde Psalmista : Obmutui (inquit) et humiliatus sum, et silui a bonis.4 Rursusque precatur : Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.567 Porro, si sic interdum a licitis semperque ab otiosis est lingua frenanda sermonibus, quanto magis a detractione, mendacio atque perjurio, maledicto, impudico, provocativo nocivoque verbo eam prorsus coercere oportet?

Præterea, vitæ beatitudinem in linguæ custodia constituens David : Quis est (ait) homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos ? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

Elucescit itaque, magnam nimis itemque vehementer proficuam silentii esse virtutem, nec minus grave perniciosumque censendum, quod nonnulli hujus professores virtutis, tam incustoditi tamque leves atque proclives ad loquendum exsistunt : quippe qui de facili et sine necessitate pauca verba, etiam nedum interdum, sed ubertim pronuntiant, non se silentium propterea frangere recensentes, quoniam verba pauca sunt, quum tamen omnis perfecta oratio illicite lata silentio deroget. Denique, etsi ipsum interdum peccatum veniale sit, usus tamen ejus mortalis efficitur : ideoque satis formidandum est eis qui sic susurrare et pauca loqui sine licentia et necessitate assuescunt.

Manifestum opinor, quoniam quo quispiam internæ munditiæ ardentior exstat zelator, eo linguæ moderantior esse sattagit. Siquidem qui custodit linguam suam, custodit animam suam. Hæc namque tria potissimum, linguam scilicet, visum et ventrem, pro mentis puritate servanda, refrenanda seniores illi sanctissimi fassi sunt. Palam est equidem, omnem mentis internam sanctamque collectionem, spiritualem singularemque gratiam, atque ipsius in Deo mentis fixionem, nullo pene tam repente dispergi, exanimari ac perdi, quemadmodum loquacitate et immoderamine linguæ : quoniam qui multis utitur verbis, ut Sapiens ait, lædit animam suam. Et idem ipse denuo :8 Est (inquit) tacens, qui invenitur sapiens;9 et est odibilis, qui procax est ad loquendum. Et post pauca :10 Sapiens (ait) in verbis se ipsum amabilem facit.

Ideoque, quemadmodum scimus (et utinam sciendo sequamur), Patres nostri, a quibus Ordo noster institutionis suæ est sortitus originem, linguæ continentissimi erant. Enimvero, ut legimus, abbas Agathon tribus in ore annis lapidem gessit, quatenus silentium disceret. Et abbas Pambo quum accedenti se episcopo rogaretur a Fratribus ædificationis eloqui verbum : Si non ædificatur, inquit, in silentio meo, non ædificabitur in eloquio meo. Porro abbas Macarius quum ecclesiam egredientibus diceret Fratribus, Fugite, Fratres; illique vicissim sciscitarentur, Quid fugiemus, Pater ? digitum mox ille ori superponens : Hoc est, ait, quod fugiendum contestor. Denique senior quum ad Antonium cum Fratribus sibi ignotis, atque inter se varia, prout materia se obtulit, narrantibus, navigio terraque venisset, dixissetque ei Antonius, Bonos itineris tui invenisti comites, abba ? respondens ille : Boni, inquit, sunt, sed stabulum eorum ostio caret : quicumque enim vult, ingreditur et solvit asinum.

Sunt ergo præterea in locutione, quemadmodum in aliarum quoque actibus virtutum, certæ circumstantiæ conditionesque tenendæ. Nempe qui sermonem suum perfecte discreteque dirigit, et veram loquendi formam observat, quinque (ni fallor) attendit, utputa quid loquatur, quo tempore, quo loco, cui et quomodo. Ea equidem quæ mentem custodiunt, fervorem inflammant, gratiam alunt, salutique conferunt, loquenda consistunt; quæ vero mentem resolvunt, corque intimoratum efficiunt, prorsus vitanda sunt.11 Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala. Et B. Benedictus : Verba, inquit, scurrilia atque risum moventia, perpetuo anathemate ubique damnamus. Unde Apostolus : Sermo (ait) vester semper sit in gratia sale conditus.12 Denique tempus est loquendi, et item tempus tacendi.13 Sed et alia demum loca colloquio, atque silentio alia concessa censentur. Insuper, cui loquimur, adspicere par est. Aptandus est enim sermo capa citati, statui, dispositioni et profectui audientis.1415 Si quoque coram majoribus sumus, est servanda modestia, quemadmodum scriptum est : In medio seniorum ne adjicias loqui.16 Et rursus Sapiens : In auribus (inquit) insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.17 Porro condecens sonus gestusque compositus in locutione serventur. Sed sunt qui se instar aquæ effundunt, nec tempus nec causam exspectant, et interdum neque tunc silere queunt, quum se vel non audiri vel non curari advertunt. Quocontra edocet Sapiens : Priusquam audias, ne respondeas verbum ; et denuo :18 Sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.19 Rursusque : Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Qui enim ad loquendum velox est, non erit sapiens.20 Est autem virtus magna resque amabilis, ut sit sermo dulcis, et homo affabilis.21 Unde Sapiens : Nonne (ait) ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.22 Etenim, ut Macarius fassus est, verbum mansuetum atque suave, etiam duros mollificat, convertit et corrigit ; amarus vero asperque sermo, bonos quoque interdum conturbat.

Footnotes

  1. Prov. xxv, 28. ↩

  2. Ibid. 1, ↩

  3. Ibid. 2. ↩

  4. Ps. xxxvi ↩

  5. Matth. 34. ↩

  6. Jacob. 7, 8. ↩

  7. Ps. cxl, 6. ↩

  8. Eccli. 8. ↩

  9. Ibid. 5. ↩

  10. Ibid. 13. ↩

  11. I Cor. xv, 33. ↩

  12. Coloss. iv, 6. ↩

  13. Eccle. iii, 7. ↩

  14. Prov. xxi, ↩

  15. Ps. xxxiii, 14. ↩

  16. Eccli. xi, 8. ↩

  17. Prov. xxiii, 9. ↩

  18. Eccli. xi, 8. ↩

  19. Eccli. xx, 7. ↩

  20. Eccli. xxxii, 6. ↩

  21. Prov. xxix, 20. ↩

  22. Eccli. xviii, 16. ↩

Chapter 28 of 53