Articulus 31
De consurrectione ad matutinale Officium.
CONSURGE, lauda in nocte, in principio vigiliarum;1 effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui. Quo ab humano strepitu omnique insuper sono liberius quietiusque consistit tempus nocturnum, eo (ni fallor) sincerius atque ardentius in eo mens ipsa Deo soli intendere valet. Itaque ad divina sacra surgentes, initia laudum et item instantis inchoantes diei divinum obsequium, alacriter surgamus, affectuose inchoemus, atque pro viribus ardenter prosequamur. Fulgeat menti lux interna, dum corpori obtenebratur claritas ista corporea. Levet devotus ad Christum manus suas, quatenus cor ad Dominum Deum suum dirigatur atque in ipso mens pura figatur. Denique nil prorsus in se homo confidens, omnemque sui virtutem a Christo exspectans, primordialiter oris sui janitorem efflagitet: Domine (inquiens), labia mea aperies. Moxque insuper, ut facilius exaudiatur, apertionis hujus fructum insinuans: Et os meum (ait) annuntiabit laudem tuam. Continuo quoque Trinitatis superbenedictæ hymnum adjungens: Gloria (ait) Patri, etc. Porro se itemque omnia quæ in ipso sunt ad confitendum, laudandum, benedicendum ac magnificandum Deum invitans atque inflammans: Venite (inquit), exsultemus Domino. Ab exordio igitur Officii hujus ad Creatorem suum dirigendus est spiritus. Et quemadmodum
A Sapiens docet, Ante orationem (inquiens) præpara animam tuam, non instabili vagoque corde ordiri debemus, sed menti divino aliquo impresso, in illius fervore inchoare par est, quatenus id mentem accendat, evagantem recipiat, et ad primævam intentionem reducat.2
Insuper, quemadmodum psalmodiæ et chori officio adsistere debere nos convenit, Bernardus edocuit, nostraque statuta elucidant. Sic nempe ait: Moneo vos, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus.3 Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita alacriter Domino adsistatis, non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non præcidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes; pure vero, ut nil aliud tunc quam quod psallitis cogitetis: Spiritus Sanctus enim illa hora gratum non recipit quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. Verumtamen, ut Cassianus testatus est, hoc verum est, nisi ad divinius forte aliquid magisque secretum mens ipsa rapiatur, atque in ecstasim corruens, in altiora feratur.
Enimvero, ut Basilius super eo Psalmographi verbo, Psallite sapienter, disseruit, debet anima unumquodque verbum divinum tam discrete advertenterque proferre, quam distinctim atque discrete sumit et masticat unamquamque buccellam gustus corporeus.4 Sed et Hugo de S. Victore: Pro syllaba (inquit) neglecta, resumendum est verbum, pro verbo versus, pro versu psalmus, et ita deinceps.
Footnotes
Chapter 32 of 53