Skip to the text

Articulus 21

Quæ sint sacra dulcissimæ cellæ opera.

QUEMADMODUM Aristoteles ait, finis per se appetibilis est; media vero ad finem a fine in bonitate dependent, atque secundum finis congruentiam venanda ordinandaque sunt. Porro in superioribus art. VII. finis solitarii, eremi causa cellæque ratio ac cellitæ summa perfectio, pura ac excellentissima divinæ imitatio vitæ statutus est.12 Hæc demum deiformis imitatio aliud prorsus censeri nequit quam divinorum affectuosa stabilisque contemplatio. Ea itaque opera quæ ad hanc efficacius compendiosiusque perfectionem deducunt, cellitæ exercitia perhibere oportet.

Hæc vero bipartita opinor : quædam cunctis debita atque communia, ea videlicet quæ solitariorum Ordo, regula sive statuta inducunt, ut est Horarum solutio, silentii tenor, jejunii rigor, vigiliarum servatio, atque vestitus abjectio. His quoque congrua deputata sunt tempora, quæ præteriri nefas est de communi lege. Denique alia cellæ opera spontanea sunt, singularia, atque secundum uniuscujusque capacitatem et item dispositionis modum singulis ubi, quando et quomodo expedit applicanda atque donanda. Non enim cunctis cuncta conveniunt, et sicut Dionysius asserit, quod uni est decor, alteri deformitas est;3 estque huic cibus, quod illi venenum.4 Sunt insuper exercitia hæc varia multumque distantia : studium scilicet, lectio, scriptio, et extraordinaria itemque spontanea meditatio, atque omnino prostratio, luctus, compunctio. Rursus alia rudiora sunt ac minus utilia : ut est labor manuum, horti cultura, ministerium frequens, hisque conformia. In his ergo se quisquam exerceat, quæ se ferre posse considerat, sibique fructuosiora cognoscit; nec tamen uni semper occupationi neque nimis insistat : imo, quemadmodum Antonio angelus ipse ostendit, nunc spiritualibus, nunc corporalibus vacet.

Verumtamen in corporalibus non utique spiritualium oblivisci æquum est, quoniam incessanter quidpiam mentem custodiens devotionemque conservans, animo volvendum ac cordi infigendum exsistit, quo duce ad Deum dirigatur spiritus, atque ad vocationis professionisque nostræ finem animæ revehatur intuitus. Enimvero quidam, secundum Cassiani eloquium, ad hoc hunc sibi assumunt versiculum :5 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Alii vero hunc : Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua;6 Domine, non confundar, quoniam invocavi te; aut simile quiddam, uti spiritus suggerit. Verumtamen ego interim hunc præelegi, atque utiliorem mihi arbitratus sum: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.7 Nempe, quoties mente conturbor aut distrahor immundave meditor, hunc orans versiculum, unde elapsus sim, quo etiam me vertere debeam, protinus audio moxque adverto. Præterea, qui Mariæ devoti sunt, angelicam hoc modo Salutationem aut aliud de ea quidpiam revolvunt.

Itaque, si ferre valemus, ea uberius agamus opera, hisque intendamus frequentius, quæ singulari nostro fini viciniora sunt, mentisque munditiam amplius alunt minusque dispergunt. Porro infirmioribus rudiora propter recreationem indulta sunt. Scribere tamen nobile est monachi inter corporalia opus, quatenus qui lingua prædicare et docere nequimus, libris conscriptis legentes ædificemus, atque prædicandi eisdem materiam relinquamus. Hoc statuta nostra plenius pandunt.

Footnotes

  1. 1 Cor. XIV, 40. ↩

  2. Apoc. III, 16. ↩

  3. Eccl. xxxvii, 31. ↩

  4. Cf. t. XVI, p. 174 B et s. ↩

  5. Ps. LXIX, 2. ↩

  6. Ps. XXX, 17 18. ↩

  7. Ps. L, 12. ↩

Chapter 22 of 53