Articulus 14
De somno solitarii.
In pace in id ipsum dormiam et requiescam.1 Dulce prorsus erat Augustino verbum hoc, nec potest lassatæ carni tam suavis esse corporis quies, quam fuerat ardenti ejus spiritui delectabile verbum istud Psalmographi. O vere in id ipsum!
Nempe tu, Domine, idem ipse es, et anni tui non deficient:2 quoniam quidem mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quæ abiit.3 Denique tu Deus, et non mutaris;4 esque antiquus dierum, sine senio atque dilapsu momentorum:5 quoniam non est apud te, o omnipotens æterneque Deus, permutatio, aut certe vicissitudinum obumbratio.6
Sit ergo tibi, o cellæ incola solitudinisque colone, in pace somnus requiesque in Deo, quatenus serena mente atque tranquilla conscientia diurno jam acto tempore dormitum migrans, in Deo tuo dulci, bono et sancto cum pace requiescas, in divinorum reminiscentia obdormiens, et in divino obsequio fatigatam carnem refocillans atque ad futuram vigiliam roborans. Enimvero tunc in pace in id ipsum dormimus atque quiescimus, dum conscientia a peccati remorsu immuni et cum fratribus quoque sincera, in Deo divina meditando obdormientes conquiescimus, non voluptati, sed necessitudini indulgentes, atque ob id ut alacres fortesque ad Dei cultum mox surgamus, nos ipsos paulisper reclinantes. Non ergo sol occidat super iracundiam nostram; non solum autem super iracundiam, sed neque super aliquam utique vitiosam affectionem peccatique maculam.7 Et demum sic nos quieti aptemus, ut in eo mentis sancto affectu quo obdormivimus, viriliter resurgamus, idque menti surgentis protinus obviet in quo obdormientis meditatio requievit. O impudicum, vilem pigrumque cellitam qui nec tunc quidem ad divina consurgit, dum surgendi signum pulsumque peraudit! Erubesce, precor, o tepide, tunc lecto incumbere, dum confratres tuos non ambigis Dei hymno insistere, atque ad Deum affectuosam mentem purasque manus levare. 1 Tim. II, 8
Denique suadere modo non audeo, ut amabilem patrem nostrum, magnæ olim procuratorem monachumque Cartusiæ, hincque Lincolniensem antistitem, S. Hugonem, ipsumque devotissimum Bernardum, imitari conemur: quos vigilantes lectus non utique diu retinuit; qui insuper nullum se tempus eatenus perdere arbitrati sunt quemadmodum id quod dormientes expenderunt. Verumtamen id penitus expedit, ut si mox ad quietem locati dormire nequimus, fixum quidpiam divinorum mente volvamus, quatenus in ipso celerius non undique corde vagantes neque tædio impatientiaque agitati requiescamus.
Hoc certe modo in pace in id ipsum dormivit, qui se in quadraginta annis in solis præsentia non manducasse asserenti, respondit: Neque me in tot annis sol irasci conspexit. Et sanctus demum Epiphanius, qui B. Hilarioni dixit quoniam cubitum non transiit adversus proximum aliquid habens; atque, quod insuper longe amplius reor: Quoniam nec dormivi, inquit, quempiam adversum me quid habentem, impacatum relinquens. Idcirco non indigne S. Hilarion, qui paulo ante narravit, Ex quo (inquiens) monachum indui, nil quod per ignem transiit gustavi, Epiphanio ait: Major est, o abba, conversatio tua, et revera major. Etenim, si non simpliciter neque in omnibus major, in hoc tamen utique exstitit major. Enimvero dum, o eremi cultor cellæque mansor, sic in Deo in pace obdormis, Christum utique in cordis tui intimis sepelis, securus quiescis, dæmonibus horribilis es, divinorum revelationi aptus consistis, et item ad Altissimi laudes lætus agilisque consurges.
Footnotes
Chapter 15 of 53