Skip to the text

Articulus 7

Quid singulare habeat solitariorum intentio atque professio.

SEDEBIT solitarius et tacebit, quia levabit se super se.1 Denique, ne timoris atque superbiæ intelligatur elevatio illa : Ponet (inquit) in pulvere os suum, si forte sit spes. Si prædeterminatorum memineris, innotescit utique quia humanæ mentis et omnis demum creati intellectus vera ac summa perfectio, aliud prorsus non est quam divinæ imitatio vitæ et similitudo cum increata æternaque mente. Verumtamen imitatio ista varia est, atque secundum diversos status, professiones et ordines, multiformis et distans. Etenim qui minor est in regno cœlorum, id est infimus angelorum, major est illo, id est Joanne Baptista, imo et quolibet viatore.2 In quo id nobis Christus insinuat, non posse præsentis vitæ statum, quantumcumque perfectum, statui gloriæ esse æqualem. Ut enim Dionysius ait, supremum inferioris ordinis cum infimo ordinis superioris magnam quamdam convenientiam habet, non tamen illud attingit.3

Præterea, aliter assimilationem hanc deiformem intendit qui præceptis contentus est, aliterque qui insuper consilia suscipit atque adimplet. Et denuo diversi Ordines secundum varium atque multiplicem institutionum suarum tenorem statutorumque observantiam, nunc effatam Dei similitudinem multiformiter sortiri concupiunt. Nempe qui eam plenius itemque sincerius adipisci desiderant, haud dubium quin plus arduum propositum Ordinemque districtiorem introeant. Elucescit itaque, quoniam uti solitariorum institutio districtissima est, sic utique singularissimam divinæ perfectionis prætendit imaginem.

Enimvero statuta seu regulæ Ordinum media sunt ad veram atque præintentam Ordinis perfectionem ac finem. Itaque, quo media hæc ea quæ ad deificatam vitam conferunt, plenius complectuntur, et item illa quæ deiformis conversationis impeditive sunt, vehementius tollunt, eo utique præstantiora censentur, et ad diviniorem perfectionem præclarius deducunt. Talia autem (ni fallor) sunt solitariorum Cartusiensiumque statuta. Nempe quid utique eatenus a jugi ac perenni divinorum contuitu, ut cum hominibus convictus ac circa multa cordis distentio, mentem elongat et distrahit? Porro quid sic præteritorum itemque sæcularium ac temporalium rerum oblivionem inducit quemadmodum solitudo? Eo namque liberius atque stabilius uni intendimus, quo longius a multis disjungimur; solitudo autem maxime a cunctis elongat: ideoque ad puram et diuturnam Divinitatis speculationem potissime confert.

Propterea, in præostensis, non utique qualiscumque, sed pura et excellentissima divinæ imitatio vitæ, solitariorum finis ac scopus appellata est: quatenus præteritorum ac sæcularium mens ipsa oblita, et a curis expers atque inutili formidine tuta, tranquillo securoque animo divinis inhæreat, ipsisque fixa et (ut fas est atque possibile) jugi et incessabili conversione intendat, quatenus cum Sancto dicere possit: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in præcordiis meis sitivit in te;4 rursusque: Nomen tuum et memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ.56 Dicatque cum Moyse Deo: Si inveni gratiam coram te, ostende mihi faciem tuam; itemque cum Sponsa:7 Trahe me post te; et cum Psalmographo:8 Mihi autem adhærere Deo bonum est.

Footnotes

  1. Thren. III, 28. ↩

  2. Matth. XI, 11. ↩

  3. de Divin. nom. c. VII. ↩

  4. Is. xxvi, 9. ↩

  5. Ibid. 8. ↩

  6. Exod. xxxiii, 13. ↩

  7. Cant. i, 3. ↩

  8. Ps. lxxxii, 28. ↩

Chapter 8 of 53