Skip to the text

Articulus 8

De nexu et ordine abrenuntiationis trifariæ.

QUÆ autem a Deo sunt, ordinata sunt.1 Porro in subordinatis, ut Dionysius ait, semper ex bonitate superioris omnis dependet inferioris virtus et bonitas:2 quemadmodum et sine spiritu caro nihil prodest, et sine caritate fides atque scientia inanes sunt.3

Paulo ante triformem fore abrenuntiationem fatebar:4 primam exteriorum temporaliumque bonorum, dum videlicet cuncta illa pro Christo lucrando ut stercora arbitramur.56 Denique secunda, earum quæ in nobis sunt concupiscentiarum et vitiorum, nobisque carnis propinquitate junctorum, abscisio est: quum scilicet juxta propheticum apostolicumque mandatum, abstinemus a carnalibus desideriis, quæ militant adversus spiritum, et secundum divini David consilium, obliviscimur populi nostri et domus patris nostri.78 Præterea tertia, propriæ libertatis atque sui ipsius mera puraque relictio definitur. Hujus abrenuntiationis tripartitæ nexus, habitudo et ordo tantus talisque consistit, ut in profitentibus eam, sine secunda nil conferat prima, atque sine tertia nec prima neque secunda, sed nec simul ambæ, quidpiam prosint. De hoc illustrissimi patres nostri Joannes Cassianus et Eusebius Emisenus venusto sermone atque præclaro nimis eulogio effati sunt.

Certissime noveris, o monachalis vitæ professor eremiticæque institutionis amator, nil utique tibi patrocinari agros pecuniasque sprevisse, si non gulæ atque superbiæ et omnis demum circa transitoria affectionis superfluæ motum impetumque contemnis, si non passionum inordinationem coerces, et sensuales quosque appetitus rationis censuræ subjicere studes.9 Denique, nec exteriora sprevisse, et carnis quoque passionumque incursus frenasse, inclytum atque sufficiens reputes, nisi intellectum insuper mentisque affectum, per fidei sinceræ constantiam et item amorosam divinorum contemplationem, divinæ voluntati et sapientiæ increati animi subdere satagas.

At vero, quid penitus expedit immobilia itemque mobilia bona jecisse, si eorumdem denuo vili ac immoderato affectu animum coinquinari non pudeat? Et rursus, quid magna multaque odisse inducit, dum parvorum atque paucorum appetitu vincimur atque vincimur? Enimvero cuncta pro Christo sponte contempsimus, et tamen, heu! sic modicis, curiosis superfluisque rebus colligamur atque immergimur, ut antequam eas relinquamus, et nobis et proximo detrimentum dispendiumque afferamus salutis, prius scandalizemur et scandalizemus, prius pacem puritatemque animi, cujus cuncta sunt agenda intuitu, in propriis fratrumque mentibus et turbari et exstingui sinamus. Miserabilis prorsus eventus et dispositio misera. Nempe amplius utique confert, cum paucorum minimorumque contemptu bonorum omnem una temporalium affectionem odisse, quam plurima atque immensa fugisse, et minimis nihilo minus vitiose immergi indiscreteque affici.

Fateor, mi dilecte, et proh dolor! quia fateri oportet imperfectum nostrum. Siquidem sic ubertim concessis atque in cellis nostris exsistentibus et ipsis præterea cellis abutimur, ut petentibus vix ea accommodare dignemur, interdumque prælato vehementer (quod dicere pudor est) irascamur, si horum quidpiam auferat aut auferri permittat. Non est utique mens talis ab omni prorsus proprietate sincere expers veraciterque immunis.

Et nunc, fratres, hodie si vocem istam audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum patres nostri qui prostrati sunt in deserto. Et cur utique prostrati sunt, nisi quia corde redierunt in Ægyptum, et quoniam ollas carnium esurierunt, dicentes, Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo; et quia sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere, et quoniam murmuraverunt adversus Dominum et Moysen servum ejus, et quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus, et diffidebant vero fidelique Deo, et quoniam adoraverunt vitulum aureum atque conflatilem, et quia fornicati sunt cum filiabus Madian? Hæc omnia in figura contingebant eis, scriptaque sunt propter eruditionem nostram, ne communicemus operibus ipsorum iniquis.

Enimvero quos religionis tædet, qui vel animo tantum, aut certe corporaliter quoque apostatant: nonne ingratissimæ illi plebi, quæ post tam ineffabilia Dei dona tamque stupenda portenta, in Ægyptum denuo remeare cupivit, similes censendi sunt? nisi quod illis insuper deteriores exsistunt, quippe qui non jam de Pharaonica sed diabolica servitute educti, ad terram non typicam ac temporalem, sed veram atque æternam vocati sunt. Denique, qui pristinas alimoniarum amant delicias, quibus vel cellicus vel cœlicus panis levis est, et item contemptibilis: nonne populo illi carnium desiderio flagranti atque dicenti, Bene nobis erat in Ægypto, dum sedebamus supra ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate, conformes veraciter perhibentur?1011 At vero, dum cibo potuque repleti, ad vaniloquos provolvimur sermones, ad detractiones, ad contentiones: nonne ad instar infidæ gentis consurgimus ludere?

Porro, dum rebelles sumus, et inobedienter profamur indignanterque agimus, contra Dominum ejus quoque vicarium prælatum murmuramus, hoc vere gravissimum exstat. Nempe, ut Augustinus disseruit, nullo peccato eatenus quemadmodum murmuratione plebs illa Hebræa Deum offendit. Et scimus quoniam quasi peccatum ariolandi sit, repugnare, et tanquam scelus idolololatriæ, nolle acquiescere.12 Prorsus abominandum nobis est facinus tam enorme, ne nos audire contingat quod Dominus ad Judæos: Murmuratores (inquit), filii murmuratorum, implete mensuram patrum vestrorum;1314 itemque quod eisdem martyrum ait primicerius (Stephanum loquor): Vos (inquiens) semper restitistis Spiritui Sancto. Etenim optime utique patri spirituali cui non paremus et contra quem murmuramus, cum Moyse contestari incumbit:15 Non adversum me, sed adversus Dominum est murmur vestrum.

Præterea, increduli diffidentesque ori divino, quos, nisi nimis sollicitos nimiumque pusillanimes, et spem certam atque immobilem in Deo non habentes, figurant? Sperandum nobis est, quia qui nos de mundo in eremum istam induxit, non utique derelinquet nos neque projiciet; magis autem, quoniam emittet lucem suam et veritatem suam, quatenus nos inducat atque deducat in montem sanctum suum.16 Amplius autem, quorum deus venter est, nonne tibi per idololatras illos apte omnino præsignati videntur?17 Et rursus, qui toto die cum inflammato corde meant, qui uruntur, et exteriorem incoinquinationem sibi sufficere putant, et nec sobrietati neque internæ castimoniæ student (quod utique fœdissimum infelicissimumque genus est), per fornicatores illos, ni fallor, ostensi sunt.

Si horum mores gestusque assequimur, quemadmodum illi terram repromissam introire nequibant, sic nec nos cœlestem Jerusalem; et uti illis nil contulit intrasse desertum, conformiter nobis nil proderit introisse cœnobium, cellam vel eremum.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 1. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. xiii; de Eccl. hier. c. v; de Divin. nom. c. iv. ↩

  3. Joann. vi, 64. ↩

  4. I Cor. xiii, 2. ↩

  5. Philipp. iii, 8. ↩

  6. art. vi. ↩

  7. Ps. xiv, 11. ↩

  8. IPetr. ii, 11. ↩

  9. Cf. t. xxvii, p. 166 A' et s. ↩

  10. Exod. xvi, 3. ↩

  11. Num. xi, 18; ↩

  12. I Reg. xv, 23. ↩

  13. Matth. xxiii, 32; cf. S Aug. in Joann. tract. xxvi, 11. ↩

  14. Act. vii, 51. ↩

  15. Exod. xvi, 8. ↩

  16. Ps. xlii, 3. ↩

  17. Philipp. iii, 19. ↩

Chapter 9 of 53