Skip to the text

Articulus 10

De duplici fine biformique beatitudine.

NUNC vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.12 Hæc equidem est voluntas Dei, sanctificatio nostra; et ipsa universi nostri exercitii omniumque laborum fructus est ac summa perfectio. Porro, quum vita æterna aliud prorsus nihil sit quam Divinitatis fruitio, dicente ad Patrem Unigenito, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; visio autem Dei, cordis sinceritati respondeat, contestante Christo, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: constat quoniam sanctificationis nostræ merces sit Dei visio.

Sed forsitan dices: In præinductis jam traditum est, quoniam divinorum præsentis vitæ possibilis contemplatio, institutionis nostræ finis appellata est:3 quomodo ergo nunc futuræ vitæ agnitio, propositi nostri finis censetur? — Respondendum, quia in intellectualibus beatitudo et finis coincidunt. Beatitudo nempe ultimatum finaleque bonum exsistit: unde conformis est beatitudinis ac finis distinctio. Est autem beatitudo duplex: una viæ, quæ est visio Dei per speculum fidemque in ænigmate; alia vero patriæ, quæ per speciem exstat. Et denuo sic quoque bipartitur felicitas, ut sit una formalis atque intrinseca: estque menti inhærens perfectio, ut amor et visio. Alia demum objectalis est, itemque extrinseca: ipsa quippe est summum bonum, Deus benedictus et fons felicitatis. Pariformiter itaque et finis valet distingui. Sed in prædeterminatis, de fine informante atque intrinseco præsentis vitæ sermo transivit. Denique, Aristotelis definitio quam in Ethicis introduxit de felicitate, et Boetii quoque descriptio, de formali felicitate suscipienda videtur. Est insuper vitæ hujus felicitas, futuræ inchoatio beatitudinis. Siquidem quo utique nunc ampliorem mentis munditiam adipiscimur, eo utique in patria plenius clariusque contemplabimur. Enimvero idem nunc aio divinæ vitæ imitationem, cordis munditiam, finalemque perfectionem atque præsentis vitæ beatitudinem. Præhabitæ demum beatitudinis divisiones memoriæ donandæ sunt. Interdum namque Deus, interdum vero visio Dei, animi beatitudo vocatur.

Footnotes

  1. Thess. iv, 3. ↩

  2. Rom. vi, 22. ↩

  3. art. v, vii. ↩

Chapter 11 of 53