Articulus 9
Quod universa solitariorum intentio in contemplatione hujus eorum finalis perfectionis incessabiliter dirigenda sit atque figenda.
QUÆ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis.1 Finis, uti ab Aristotele suscepimus, primum quidem est in intentione, ultimum vero in exsecutione. Ideoque infatigabiliter utique speculandum reminiscendumque nobis est ad quid venimus, hoc est quid sit finis et summa ultimataque ratio atque perfectio ob quam obtinendam cuncta nos reliquisse lætamur, eremumque ingredimur et cellam incolimus. Enimvero, si quo minus, quomodo utique attingemus, aut qualiter perveniemus, non attendentes quo currimus, neque quo proficiscimur contemplantes?
De hac re venerandissimus pater noster Joannes Cassianus eleganter atque facunde ex ore sancti anachoretæ abbatis Moysis disseruit atque conscripsit. Nempe, ut fassus est atque edocuit, omnes artes et disciplinæ, præsertimque omnis ordo itemque religio, scopon et telos sortitæ sunt.2 Denique finis hujus obtentu atque contuitu, uniuscujusque artis industrius appetitor, religionisque ardens zelator, cunctos labores et pericula atque dispendia victoriosissime suffert, et libenter æquanimiterque sustentat: quemadmodum in agricolis, in negotiatoribus, in militantibus quoque cernere palam est. Nos igitur, utpote altissimæ professores theosophiæ, zelatoresque perfectionis divinæ, et deiformis demum intendentes imaginem vitæ, hanc mentibus nostris indesinenter imprimere, reminisci atque infigere perfectionem oportet, si eam uspiam adipisci eveniet: quatenus jugiter quid proficerimus quantumve neglexerimus speculemur, et insuper ad eam toties mentis nostræ reducamus intuitum aciemque et contemplationem, quoties nos ab ea deviare sentimus. Et id quoque nobis lætitiæ causa sit, huic propinquasse perfectioni ac fini, eatenusque doleamus quantum ab ea nos deficere ac elongari intendimus. Hæc sancta lætitia, et ista tristitia vera: de profectu gloriari in Deo, de defectu autem contristari in nobis.
Nunc ergo te hortor, qui diligens eremiticæ es institutionis discipulus, scrutare quotidie et indefesso corde in te ipso rimare quid quantumque profecisti, quousque pervenisti, et quam vehementer finali tuæ perfectioni propinquasti. Si tempore longo ac multo cellam occupasti, et nihilo minus vel parum vel nihil internæ atque divinæ perfectionis adeptus es, contristare et luge, quia revera miser es et miserabilis, pauper, cæcus et nudus. Itaque pœnitentiam age, et vide vocationem qua te Deus vocavit;3 atque condignos pœnitentiæ fructus efficiens, vide unde cecideris; et id cujus venisti causa et gratia, apprehendere satage et adipisci festina. Unde Apostolus: Sic (inquit) currite, ut apprehendatis. Etenim qui ita peregerit, æquisime prorsus cum Apostolo dicere habet: Ego sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans.
Porro, secundum præinductorum Cassiani intentionem verborum, scopos seu destinatio professionis nostræ, cordis existit munditia; telos vero et finis, regnum cœlorum.4567 Sed in præhabitis, de fine intrinseco præsentisque vitæ perfectione finali sermo defluxit.
Footnotes
Chapter 10 of 53