Articulus 20
De exercitiis et occupationibus cellitis discrete sapientialiterque in cellis prosequendis.
OMNIA autem honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Quo natura entis simplicior est, eo quoque operatio ejus indistinctior; porro cujus substantia compositionis est, hujus actio multiformior. Ideoque Dei benedicti, cujus utique essentia est unitas pura, actio æterna est, incommutabilis et ab agente indistincta; atque post hunc, immaterialium illorum ordinibus supernorum spirituum quemadmodum est species simplex, sic et stabilis actio. Denique, humana natura omnibus universi naturis compositior exstat: quippe quæ cum cunctis communicat, et quodammodo omnis creatura exsistit, quemadmodum Dominus:1 Prædicate (inquit) Evangelium omni creaturæ, id est homini. Elucescit igitur, quia hominis quoque vita et actio compositissima ac summe multiformis consistat. Singulæ nempe vires animæ suas alternatim atque vicissim operationes efflagitant, connaturalesque pro loco, causa et tempore actiones requirunt. Siquidem nunc operationibus potentiarum partis sensitivæ, nunc vegetativæ, nunc secundum locum motivæ, nunc autem intellectivæ, insistere par est. Et in his quidem ordo servandus est, quatenus secundum rationis censuram atque intellectivæ partis exigentiam ceteræ cunctæ moderentur actiones.
Itaque, quoniam animæ vires et actus multi diversique sunt, et tempora æque distincta; temporibus aptanda sunt opera, singulisque horis sunt exercitia debita danda: ut dum psallendi tempus est, psallamus; dum meditandi, meditemur; dum operandi, operemur; dum plangendi, plangamus; dum vigilandi, vigilemus; dum dormiendi, dormiamus; dum surgendi, surgamus; dum vescendi, vescamur; dum egrediendi, egrediamur; dum includendi, includamur; dum silendi, sileamus; dum profandi, effemur; dum disciplinandi, disciplinemus; dum orandi, oremus; dum lætandi, lætemur; dum abstinendi, abstineamus. Hoc enim modo omnia nostra honeste ordinateque fiunt.
Footnotes
-
Marc. XVI, 15. ↩
Chapter 21 of 53