Articulus 15
Quid post subjectionem carnis sub spiritu agendum sit, ad deiformem divinæ vitæ assimilationem festinanti.1
SI præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. In tribus, secundum prætacta, consistebat originalis justitia: in subjectione corporis sub anima, sensualisque partis sub ratione, et rationis sub Deo. Ideoque triformi quoque eget itinere, qui ad mentis puritatem proficisci anhelat. Primum quidem iter in præinducta jam carnis sub spiritu subjectione rite reponitur. Porro in regulatione ac reformatione, in directione ac moderatione passionum, secunda vita sita censetur: quatenus animo nostro dominari discamus, nec ambulemus post illecebras sensus, et intellectuali demum appetitui sensualis prorsus appetitus subdatur, ne nos ira inflammet, ne rancor contorqueat, neque libido deturpet, ne formido pusillanimes, ne elatio præsumptuosos nos statuat, magis autem mites, amorosi, casti, securi humilesque esse conemur. Unde Sapiens: Omne (inquit) desiderium pravum averte a me.2
Footnotes
Chapter 16 of 53