Skip to the text

Articulus 16

De nobilitate victricis animæ, et item vilitate animæ concupiscentiis passionibusque subjectæ.

PULCHRA es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.1 Hoc a cœlesti æternoque Sponso omni animæ quæ sancta est atque serena, dici cognovimus. Nempe, quomodo utique non pulchra est, quæ a passionum atque facinorum immunis est maculis? Denique, quæ iræ flammam furorisque impetum, invidiæ corrosionem, et omnem demum aversionem atque contemptum, mititate ac patientia, dilectione ac benignissima humilitate pellit itemque exstinguit, rite (ni fallor) suavis esse censetur. Porro his anima stipata virtutibus, terribilis prorsus est, sed inimicis virtutum atque principibus tenebrarum. Enimvero per temperantiam alimoniæ ac venereorum voluptatem convellens, per fortitudinem quoque mortis impavida, imo pro veritate atque virtute occumbere prona, per prudentiam ubilibet discrete ordinateque operans, et item per justitiam unicuique quod suum est præstans, merito penitus audit a dilecto:2 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

Verumtamen longe prorsus sit a te, o robusta illustrisque anima, omnis præsumptio atque jactantia. Quanquam etenim passionum sis victrix atque virtutibus splendens, ac per hoc dæmonum turbis horribilis, ita ut cadant a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis;3 non tamen tibi insidiari, quamdiu viatrix es, desinet æmulus tuæ salutis. Absorbebit namque fluvium per mundanas animas, et non mirabimur;4 et habet fiduciam quod influat Jordanis, id est religiosa mens, in os ejus.

O desiderabilis emundatæ mentis nobilitas! En enim, o anima, per passionum victoriam, per immunditiæ odium, per virtutum splendorem, Christi efficeris amica et sponsa, Creatoris tui heres et filia. Insuper, per hæc dæmonibus jubes ac prævales, lex tibi ordoque naturæ subjicitur, et quidquid divinitus petis, mox desuper obtines. In carne angelice vivis, et usque in Divinitatis consortium migras, neque a Creatoris tui dignitate ignobiliter miserabiliterque degeneras. Venerantur te angeli, Deus diligit, dæmon formidat, caro mundusque sub te sunt. Denique hinc abeunti cœli patent, sidereæ mansiones præbentur, et Beatorum præstantur contubernia. Venientem Trinitas sancta amplectitur, et æterna felicitate remunerat.

Porro vilis atque infelix, contemptibilis ac lugenda nimis anima quæ carni ministras, quæ beatitudinis tuæ æmulis servis, quæ peccato itemque concupiscentiis famularis; quam Deus odit, angeli spernunt, dæmon inhabitat;5 quæ Creatorem non curas, imo offendis atque contemnis; quæ Salvatori ingrata es, et in criminibus fœtes, passionibus langues ac sensualitati subjiceris; in qua præterea tyrannica potestate malitia regnat, ira superequitat;6 quæ demum humanam amplius quam divinam præsentiam veneraris ac metuis.

Proinde ad tantam sæpe obdurationem cæcitatemque prolabimur, ut de ipsa nostra interdum rebellione lætemur, de animositate jactemus, prælato insultemus atque dicamus: Quam constanter illi restiti! quam bene non parui! quam audacter respondi! Existimabat quoniam ei me semper subjicerem, et ad ejus imperium cuncta implerem. Non enim infelices attendimus quoniam inobediendo, insultando, convitiando, itemque passionibus succumbendo, non aliis, sed nobis noceamus. Sed est utique ita. Nam uniuscujusque malum in suum redundat auctorem: suam quippe linguam maleloquus maculat, proprium cor detractor exulcerat, suæ mentis intelligentiam iracundus obnubilat, suamque insuper animam invidus rancoris veneno conspergit.

Ideoque in medio Fratrum positi atque in congregatione viventes, ea quæ et nobis et aliis prosint, sectari conemur: ne aliorum profectui vita nostra præjudicet, ne fervorem confratris tepor noster infrigidet, ne patientiam ejus ira nostra exstinguat, neque ipsius humilitatem nostra depravet superbia, neque mentis suæ decorem nostra inficiat commaculetque immunditia. Enimvero felix certe anima quæ in congregatione bene versando multorum est gaudium, atque confratribus sanctitatis exemplum; cujus humilitas alterius confundit superbiam, cujus patientia consodalium exstinguit furorem, cujus mititas proximi iracundiam superat, cujus fervor inertiam alieni teporis exsuscitat; quæ Fratrem suum turbatum atque tentatum, mœstum itemque afflictum ædificare consolarique novit. At vero unum quoque certum est, quod Eusebius ille Emisenus fatetur, nimiumque horrendum exsistit, et item incessanter pensandum: quoniam nisi in claustro nostras quotidie circumcidamus et resecemus passiones, multo utique hic deteriores efficimur quam in sæculo viventes exstitimus, sic ut posteriora nostra prioribus fiant pejora. Heu! quare negligimus? Cur vocationem nostram non semper adspicimus? Quamobrem velut tuti et tanquam si omnium evaserimus laqueos periculorum vivimus, magis vero dormimus atque tepescimus?

Footnotes

  1. art. vi, 3. ↩

  2. Cant. 1, 8. ↩

  3. Ps. xc, 7. ↩

  4. Job xl, 18. ↩

  5. Eccli. viii, 31. ↩

  6. II Petr. 20. ↩

Chapter 17 of 53