Skip to the text

Articulus 22

De fructu dignitateque studii.

QUIA tu scientiam repulisti, ego repellam te, ait Deus sublimis, ne sacerdotio fungaris mihi.1 Et cur hoc utique, nisi (quemadmodum idem ipse denuo asserit) amplius scientiam Dei quam holocausta requirit?2 Itaque, quoniam omnis Scriptura sacra divinitus inspirata est (fons enim sapientiæ, Verbum Dei in excelso), palam (ni fallor) innotescit, quoniam dum studemus, verba Dei audimus atque percipimus. Et scimus quia cujus sermonem audimus, hic nos alloquitur. Ideoque Hieronymus atque Isidorus : Dum oramus, inquiunt, Deum alloquimur; dum autem studemus, nos Deus affatur.3 Nempe divini (ut Dionysius fassus est) verba Eloquii, non utique humano aliquando sensu allata sunt.4 Hinc equidem rex Messias : Non vos (inquit) estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Rursusque : Dabitur (ait) vobis in illa hora quid loquamini.

Propterea, dilecte, sacra Scriptura, et item Catholicorum volumina, nedum frequenter, sed diligenter insuper reverenterque contuenda sunt atque legenda. Enimvero quis fidelis humilisque minister missam sibi ab illustri benignoque principe epistolam vel segniter legat, aut demum vilipendendam existimet? Nos ergo cur orthodoxorum libros, qui aliud prorsus quam Spiritus Sancti epistolæ censeri nequeunt, sic relinquimus? tam parum curamus, tam raro perlegimus, tam fastidiose audimus? Imo studiosos quoque sæpe arguimus, vel vere vel suspiciose dicentes: Quia deficient, habebitque studeo, stultum in supino; non habet, fatetur poeta, scientia æmulum, nisi nescientem. Utinam hi Christi advertant amabilissimam simulque sanctam atque tremendam sententiam : Qui ex Deo (inquit) est, verba Dei audit.56 Denique quod mox junxit, vehementius formidandum opinor. Ait equidem : Propterea vos non auditis, quoniam ex Deo non estis. Summo ergo affectuosoque studio divinis insistere libris par est. Nihilo minus in hoc utique præsertim discretionis congruit moderamen servare, atque quid ingenium capere sufferreque possit, sapienter pensare. Non enim singulorum ingenia æque disposita sunt, aut certe eorumdem capacia.

Res laboriosissima (ut Averroes dixit) est studium; sataguntque in eo (quemadmodum Alphorabius et Avicenna fatentur) potentiæ animæ tam sensitivæ, exteriores interioresque, quam intellectivæ. Verumtamen, quo labor pœnalior, eo fructus eximior. Attamen, ut reor, studioso atque philosopho, hoc est sapientiæ amatori, studium ipsum suave est laborque levis. Habet namque, secundum Aristotelem, philosophia, et item, secundum theologum Dionysium, theologia, admirabiles sibi atque sinceras delectationes admixtas.7 Nec ignoramus quia delectatio tenet itemque confortat operantem in opere. At vero, per intellectum a brutis sejungimur, atque cum supermundanis (ut Damascenus induxit) animis communicamus. Job nempe : Erudit (inquit) nos super volatilia cœli et jumenta terræ.8 Siquidem a ratione, quæ in nobis intellectus est, speciem sortimur. Porro scientia intellectus decor est atque perfectio. Scientia vero per studium adipiscitur. Ideo, si rite concludo, per scientiæ adeptionem angelici sumus bestialesque esse desinimus. Est ergo scientia vehementer amabilis. Denique, qui de illustribus viris conscribunt, eos dumtaxat qui libros quoque ediderunt, annumerant, tanquam scientia illustres constituat. Verumtamen in humilitate fundanda est ac caritate formanda.

Denique, studii fructum insinuans sacer Hieronymus : Ama, inquit, studia Scripturarum, et celeriter tibi vilescent gaudia carnis. Novi divinorum studium diligens atque intensum, ab exterioribus atque mundanis deliciis, delectationibus quoque carnalibus animam vehementer abstrahere, sicque insuper in se repente studiosum afficere, ut a studio cessare ac surgere, atque ad cibum sive colloquium reliquasque naturæ necessitudines proficisci, ingens sit mentis afflictio.

Adhuc autem, quemadmodum Daniel ait, qui multos erudiunt (vel verbo vel scripto) ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.9 Unde Sponsa in Canticis Sponsum affari exorsa :10 Apprehendam te (inquit) et ducam in domum matris meæ; ibi me docebis. Omnino ergo intendamus studio sancto.11 Omnis enim scientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante omne ævum. Et sicut in libro Causarum scriptum recordor, causa prima creat scientias. sapientia

Præterea, certis ingeniis certa sunt studia apta. Sed et naturales atque philosophici libri, maxime autem Platonis ejusque sequacium, non omnibus prosunt neque legendi sunt. Verumtamen ei qui discreti ingenii est, non mediocriter conferunt, si ordinate legantur. Conformis quippe est habitudo scientiarum et rerum: ideoque, quemadmodum Creatori servit natura, sic theosophiæ naturalis scientia. Porro contemplatio ordinis naturæque rerum, ut Hugo Richardusque aiunt, ad Divinitatis speculationem scala est sive ascensus. Invisibilia namque Dei per visibilem mundi facturam noscuntur.12 Penitus ergo corripiendi sunt qui philosophicale studium tam indiscrete vituperant, quod a sanctissimis quoque eatenus prædilectum est.

Footnotes

  1. Osee IV, 6 ↩

  2. Osee VI, 1 ↩

  3. Eccli. I, ↩

  4. Cf. t. XV. 55 B', 387. 432 C. Petr. 1, 21. Matth. x. Ibid. 19. ↩

  5. Joann. VIII, 1. ↩

  6. Ibidem. ↩

  7. Cf. t. XV. p. 485 C; XVI, p. 98 B'. ↩

  8. Job XXXV, 11. ↩

  9. Dan. XII, 3. ↩

  10. Cant. VIII, 2. ↩

  11. Eccl. I, 1. ↩

  12. Rom. 1, 20. ↩

Chapter 23 of 53