Skip to the text

Articulus 11

Quod cunctis, præsertimque solitariis, sit discretio summe necessaria.

SI separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.1 Quid est virtus, ait Aristoteles, scrutamur non ut sciamus, sed ut boni efficiamur. Denique, quemadmodum summus solitariorum philosophus (Antonium innuo) adstruit, omnium virtutum nutrix et mater discretio exstat. Ipsa namque tanquam magistra cunctis certe virtutibus modum statuit ordinemque præfigit.

Sed quispiam forsan objiciet. Quum enim de ratione virtutis sit secundum debitam rectamque sapientis censuram peragere, quod fieri nequit, si non ordo modusque serventur, et cunctarum circumstantiæ teneantur virtutum, ut videlicet universa tunc taliterque et ibi et ideo agamus, quando, quomodo, ubi et quare agenda sunt: si itaque sic est, quid opus est ceteris insuper virtutibus discretionem adjicere atque adesse? — Sed dicendum, quoniam sæpe utique discretio proprietatem conditionemque quamdam insinuat quæ cunctis est communis virtutibus. Tunc quoque specialis non asseritur virtus, uti instantia illa convincit. Nunc autem discretionem virtutem appello qua inter bonum malumque discernimus, et quid qualiterque ubique operandum sit dijudicamus.234

Et sic utique (ni fallor) specialis virtus est, cunctisque virtutibus efficaciam præstat. Nempe, si omnia temporalia tempus habent, estque ridendi tempus atque plangendi, tempus vescendi atque abstinendi, vigilandi et dormiendi, loquendi et tacendi, ambulandi et quiescendi, operandi et vacandi, meditandi itemque scribendi:5 si, inquam, sic est, discretione certe opus esse opinor, qua quid cuique tempori tribuendum deputandumque est, intueamur, atque intuendo, recte ac discrete agamus, et item in omni virtutum actu rationabiliter sapientialiterque vivamus. Enimvero, ut Augustinus inducit, sine discretione caritas ordinem non servat, humilitas nimis se dejicit, frangiturque ob id regendi auctoritas. Denique sine discretionis præsentia fit obedientia stulta et cæca, ubilibet atque indifferenter in malis quoque obediendum existimans; largitas etiam se nimis effundit; timor in desperationem, et in præsumptionem spes ipsa convertitur.

Porro solitario virtus hæc summe necessaria scitur. Etenim, quo consorte extrinsecoque amplius caret doctore, eo vehementius advertere habet quid in ipso loquatur Dominus Deus, et necesse est ut unctio eum de cunctis edoceat, atque ab ea quæ in se latet discretione regatur, quemadmodum scriptum recordor:67 A sapiente (id est propria aut certe alterius illuminata ratione) require consilium.8 Proinde rationabile esse nostrum obsequium, virtus hæc imbuit, et ut ad pietatis profectum corporalis ordinetur exercitatio, consulit: ne sic corpus conteramus, ut spiritui amplius deservire parereque nequeat, neque sic rursus carnem alamus, ut spiritui insolescens repugnet.

O quot per indiscretionem, dum nimum videbantur fervere, in nihilum redacti sunt, sicut Baruch testatur, Quoniam (inquiens) non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam!9 De hoc in libris Cassiani exempla multa scribuntur, quæ hic inserere prohibet brevitas cui studeo, et experientia ipsa, quæ utinam non tam evidenter nobis pateret. Nempe et hi quoque interdum in quibus prævalere fervor apparet, propter discretionis carentiam citius prolabuntur atque deficiunt. Et cur utique hoc, nisi quoniam mediis ad virtutem (vigilias atque jejunia, solitudinem, itemque silentium, et reliqua demum ad virtutem ordinata exercitia loquor) indiscrete utuntur, nec temporum vitæ suæ horas ac vicissitudines congruentibus debitisque occupant exercitiis, sed prout improbus fervor et impetus proprius movent, procedunt aguntque?

Denique ob id felicissimos Patres nostros nedum vehementer profecisse, sed et celeriter insuper universæ perfectionis arcem sortitos cognovimus, quoniam secundum discretionis radiosum dictamen vixerunt, et secundum ipsius ducatum cunctos vitæ atque virtutis suæ actus ordinaverunt: quemadmodum de sanctissimis certe viris Macario, et quem prænominassem Antonio, Agathone atque Pastore, te, o dilecte, legisse non dubito. Hoc equidem veræ discretioni incumbit, ut per eam secundum summæ ultimatæque perfectionis nostræ exigentiam et congruentiam omnia ordinentur atque agantur. Etenim sine discretione nulla perfecte virtus inhæret. Virtutes namque eatenus concatenatæ sunt, quemadmodum Plato et post eum Platonicorum profundissimi, Plotinus, Macrobius et Apuleius, et demum Aristoteles et Andronicus Peripateticus, fassi sunt, ut sine altera una haberi non possit.

Footnotes

  1. Jer. xv, 19. ↩

  2. I Cor. xiii, 12. ↩

  3. Matth. v, 8. ↩

  4. Joann. xvii, 3. ↩

  5. Eccle. III, 1 et seq. ↩

  6. 1 Joann. II, 27. ↩

  7. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  8. Tob. IV, 19. ↩

  9. Baruch III, 28. ↩

Chapter 12 of 53