Skip to the text

Articulus 12

Unde ad deiformem vitæ divinæ imitationem suspiranti solitario sit ascensus institutionisque hujus assumendum exordium.

SICUT exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra1 servire justitiæ in sanctificationem. Lapsum in ima ab alto, resurgere satagentem, hinc primum resurrectionem ordiri par est ubi substitit casus. Porro in Protoplastorum prævaricatione, universi ab originalis justitiæ summo vertice usque in originalis culpæ profunda cecidimus. Vertex denique originalis justitiæ, subjectio erat intellectualis portionis animæ sub Deo; profundissimum vero originalis culpæ, ipsa est lex consistens in membris nostris, reluctans legi nostræ mentis.2 Ideoque, si vere resurgere, si perfectus esse, si ad originalis conformitatem justitiæ denuo remeare festinas, hinc inchoandum agnosce, ut spiritui seu animæ caro per omnia obsequatur atque obediat, ne adversus spiritum amplius concupiscat, sed instar bonæ ancillæ, imperante ratione, mox prompteque pareat, quatenus ad centurionis illius imaginem ratio dicere possit:3 Dico huic, Vade, et vadit;4 et, Veni, et venit; et ancillæ meæ, Fac hoc, et facit.

Enimvero subjectio ista in hoc consistit, ut necessitatibus corporis non concupiscibiliter sed rationabiliter provideatur, ne curam carnis in desideriis perficiamus;5 et insuper ut in omnibus quæ ad virtutem puritatemque animi necessaria sunt sive utilia, carnem affligere et item exercitare nunquam cessemus, in jejuniis atque vigiliis, in labore, in disciplinis, in silentio, in solitudine, in refrenatione crapulæ atque luxuriæ, in asperitate vestitus, et ceteris multis, in maturitate incessus, in compositione omnis corporei gestus. Hæc spiritualis ædificii atque internæ reformationis initia exstant. Nempe, si hæc implere observareque renuis, contestor quoniam perfectionem illam verissimam, quam (si rite recolo) in antehabitis solitariæ vitæ eremiticæque institutionis finem causamque fassus sum, nunquam utique obtinebis neque continges.6

Agnovit hoc magnus ille Arsenius, qui se somni necessitudine opprimi cernens: Veni, inquit, serve male. Itemque: Sufficit, ait, monacho, si tamen operator exsistit, horæ somnus unius. Verumtamen, quia durus est hic sermo (siquidem quis potest eum audire?), propterea Patres nostri in Ægypto, in Scythi, in Cellis, in Thebaide, in Nitria, in Mesopotamia, universaliorem clementioremque regulam elargiti sunt.7 Tres enim vel (si addere opus est) quatuor dixerunt monacho pro somni quiete horas sufficere. Post matutinalem vero synaxim, somno nequaquam indulgendum sanxerunt. Porro posteriores Patres nostri in Cartusia, antiquum illorum fervorem atque rigorem renovare quidem optantes, sed attingere non valentes, nedum tres vel quatuor, imo quinque vel sex pro somno horas dederunt: non tamen post matutinalium exactionem Laudum corpus reclinandum censebant, inducti (ut reor) causis atque historia quas super hoc Cassianus conscripsit.8 Sed novissimi, quorum, heu! nos filii sumus, et utinam non amplius tepescamus, post Laudes insuper se somno carere non posse contestati sunt: hincque misericordias nobis effecimus, quatenus vel ex reclinatorii voce, nostra elucescat miseria.

Quid igitur, dilecte mi et in Christo carissime, quid utique restat, nisi ut nosmetipsos non jam dumtaxat humiliemus sub potenti manu Dei, sed insuper odiamus, et vitam nostram spernamus, quippe qui magnorum atque illustrium Patrum nostrorum conversationem, nedum non imitari vel attingere, sed nec ad ejus perfectionem respirare neque ipsius imitationem desiderare audemus?9 Etenim, si paulisper protrahimus vigilias, si parsimoniæ præter consuetudinem utcumque studemus, si solitudinis atque silentii paululum districtiores esse servatores enitimur: mox indiscretionis morbo languere, singularitatisque vitio rei censemur; protinus demum, quod confestim deficiemus audimus; aiuntque repente, proprii nos esse pertinaciter sensus.

Verumtamen non igitur hæc dico ut præter communem legem, contra seniorum consilium, ultra vires etiam operandum vivendumque consulam. Nihilo minus, quoniam singuli in eodem statu manemus, nec sit qui singulari puritati vacare præsumat, omnes quoque tales atque communes, quemadmodum Dominus novit, perseveramus. Et utinam non ubertim, qui spiritu cœpimus, carne consummemur. Pigritiam equidem nostram districtionem putantes, non utique de virtute in virtutem indesinenter proficisci conamur; nec tam quid in cellis profecerimus, quam quamdiu in eis manserimus, contemplamur. Erubescere merito habet Cartusianæ sanctitatis professor, nedum novæ legis cultoribus viris, sed veteris quoque Testamenti mulieribus vilior carnaliorque exsistere. Enimvero quomodo Judith illa cilicium induit atque abstinuit, et Esther præterea regalium pompam vestium sprevit, carnem carnisque mollitiem atque libidinem utraque contempsit, veteris Testamenti peritis patere non dubito. Nos ergo eas aut præcellere satagamus, aut ipsis inferiores fore humiliter confundamur.10

Footnotes

  1. Rom. VI, 19. ↩

  2. Rom. vii, 23. ↩

  3. Galat. v, 17. ↩

  4. Matth. viii, 9. ↩

  5. Rom. xiii, 14. ↩

  6. art. v, vii. ↩

  7. Joann. vi, 61. ↩

  8. Cf. t. XXVII, p. 29 B' et s. ↩

  9. I Petr. v, 6. ↩

  10. Galat. III, 3. ↩

Chapter 13 of 53