Skip to the text

Articulus 13

De cibo et mensa solitarii.

EX die primo quo posuisti cor tuum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua.1 Ideoque Apostolus:2 Castigo (inquit) corpus meum et in servitutem redigo. Porro in cibo moderamen atque mensuram servare semper, res difficillima est, sic tamen utilis et item necessaria, ut sine ea vera atque divina perfectio conquiri non possit. Nempe qui se cibo ac potu superflue inordinateque replet, non utique ad vigilias erit alacer, non in orationibus purus, neque ad meditandum subtilis; et quemadmodum Cassianus deducit, sine sobrietatis studio, nulla unquam mentis adipisci reformatio valet.

In refectione itaque primo quidem quantitas reservetur, ne superfluitas caput conturbet, sensus obtenebret, et somnolentiam causet. Unde Salvator: Videte (ait) ne graventur corda vestra in crapula vel ebritate. Non ergo metiamur neque pensemus quantum cibi suscipere congruat ex catino sive paropside, sed ex rationis diligentissima perscrutatione, et ex certa experientia necessitatis naturæ, ne tunc amplius multumque edendum putemus, dum vel scutella repletior aut cibus pretiosior exstat.3 Denique in edulio qualitas quoque tenenda est, ne delicatior esca paretur, ne forte voluptati magis quam necessitati satisfecisse cernamur. Servavit hanc strenuus ille eremita qui dum in die sacro Paschæ olei parum suscipere rogaretur atque intenderet, meditans primo paulisper in se, caputque fricans: Heu! inquit, Dominus meus Jesus Christus felle acetoque vescitur, et ego oleo utor? Unde nec accipere acquievit.

Ubertim autem psallentibus nobis aut in divinis lassatis, cibi memoriam callidus hostis immittit, ut vel carnalem delectationem vilemque appetitum et velut recreationem ac consolationem menti, si cibus lautior erit, infundat, aut certe tristitiam, si tenuis. Nos vero celeriter eum pellamus, scientes non idcirco nos divinis insistere, neque propterea Christi fatigari obsequio, ut manducemus, aut carnalibus confoveamur deliciis, aut temporalibus atque vilissimis recreemur lætitiis; magis vero manducare, ut ad divina idonei simus et in præsentis cursu exsilii efficaciter operemur.

Præterea, si vel interdum lautior esca præbetur, coercenda voluptas, neque effundendus est animus: imo prorsus vitandum ne in delicatiori condimento sensualitas gaudeat, sed sic utatur tanquam non utens. Nempe qui contra omnem carnis libidinem seu sensualem delectationem, omnemque supervacuam corporalem quietem, juge bellum subivimus, cavere omnino habemus ne nobis ipsis concupiscentiarum irritamenta carnalium procuremus, tanquam non sufficiat nobis interna fragilitas, originalis infectio atque connata malitia.

Quid dicemus ad hæc? Fateor, frater dilecte, non nobis Patrum vita, non Joannis Cassiani leguntur volumina ut imitemur, sed ut humiliemur, quatenus nec loco nec mercede nec nomine illis nos pares aut dignos putemus, a quorum institutis eatenus declinamus ac tam vehementer deficimus. Fugienda est, ait Antonius, monacho aquæ saturitas. Et Pastor: Vinum, inquit, omnino monachorum non est. Porro Hilarion: Ex quo, asserit, factus sum monachus, nil coctum gustavi. Et magnus quidam eremi cultor: Postquam, inquit, factus sum monachus, nec cibo nec somno repletus sum. Et quid multa ejusmodi enarrare importat? Veraciter namque, nisi Christi clementia itemque discretio adsint, desperationem potius quam profectum hæc hisque similia nobis invehere queunt. Enimvero pauperrimi nos, nedum (ut nunc fassus sum) ab illorum conversationibus senum abimus, sed a proximorum demum Patrum nostrorum rigore non parum discedimus.4 Non latet hoc nos, dum domini Guigonis prioris Cartusiæ statuta recolimus.

Præterea, sunt religiosi et monachi (si tamen religiosi et monachi, quippe qui formam quidem pietatis habentes, virtutem ejus, heu! abnegant) qui sic ciborum lautitiam optant et appetunt, ut nedum in hoc conformentur mundanis, imo eos præcellant, verificeturque in eis id quod primo Metamorphoseon inducit Ovidius:

Corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Sic equidem (ut verbis utar paulisper Francisci Petrarchæ, elegantis poetæ, et solitudinis amatoris eximii) non jam dumtaxat in uno corpore, imo in unaquaque paropside, quæ nominata nunc sunt ita compugnant, ut antiquum illud Ovidianum chaos videantur novare. Utinam opprobrium istud non tam ubertim, o dilecte, mensis nostris propinquet. Verumtamen sermonem abbrevio, stilumque retraho, quoniam quod concepi, effari non audeo. Unum tamen fatebor, quia utique, ut Boetius in exsilio didicit atque conscripsit, paucis minimisque natura contenta est. Et quoniam divino caremus ardore spiritualiumque expertes consolationum exsistimus, ad corporalia devoluti sumus, his nos egere opinantes quæ nec natura nec ratio testatur aut dictat.5 Sed felix atque lætabunda veri devotique solitarii mensa, quam ipse propria pulchre perornat præsentia, in divini se pensans vesci vultus conspectu, pro suavissimo cantu benedictionem ante edulium, in eo divinorum contuitum et postremo gratiarum actionem exsolvens; modum insuper seu honestatem tempusque observans, ne se tanquam famelicus canis totus in cibo effundat, sed mentis simul refectioni insudans, hinc librum, hinc alimoniam adspicit, super propria satis dolens miseria, quia tam frequenter eum a spiritualium studio carnis necessitudines elongant atque præpediunt, et item cum S. Pastore ac B. Bernardo non aliter ad cibum quam ad carcerem means.

Porro, si lautior pretiosaque esca præstatur, non elabatur a memoria dominica illa in cruce cibatio: dederunt nempe in escam ejus fel, et in siti sua potaverunt eum aceto.6 Celeriter quippe (ni fallor) hoc crebro cogitanti omnis vilescet ciborum voluptas. Denique qui in sensualibus atque carnalibus delectari non refugit, divinis utique itemque spiritualibus consolationibus se ipsum indignum constituit. Ceterum qui delicate nutrit servum suum, postea sentiet ipsum contumacem:7 quoniam qui carnem suam delicate enutrit, comperiet eam legi mentis rebellem, atque (ut Hieronymus asserit) in libidinis ardorem repente spumantem. Ideoque Augustinus: Quemadmodum, ait, stipulam ignis consumit, sic delicata caro animam concremat, atque libidinis fervorem inflammat. Hincque Apostolus: Si secundum carnem (inquit) vixeritis, moriemini;89 si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

Footnotes

  1. Dan. x, 12. ↩

  2. I Cor. IX, 27. ↩

  3. Judith VIII, 6; IX, 1. Esther II, 15; IV, 16; XIV, 2. ↩

  4. rt. præced. ↩

  5. De Consolat. lib. II, pros. 5. ↩

  6. Ps. LXVIII, 22. ↩

  7. Prov. XXIX, 21. ↩

  8. II Tim. III, 5. ↩

  9. Rom. VIII, 13. ↩

Chapter 14 of 53