Capitulum 2
Verba abbatis Isaac de qualitate orationis.
FINIS atque perfectio omnium monachorum tendit ad jugem ac indiruptam orationis perseverantiam, et quantum humanæ fragilitati conceditur, ad immobilem mentis tranquillitatem et ad perpetuam nititur puritatem : ob quam indefesse assumimus et jugiter exercemus omnem laborem corporis contritionemque spiritus, et est inter hæc reciproca quædam inseparabilisque conjunctio.
Nam sicut ad orationis perfectionem tendit structura universarum virtutum, sic nisi exercitia virtutum colligata fuerint et compacta perfectione et culmine orationis, nequaquam poterunt firma aut stabilia perdurare. Denique sicut perpetua ac jugis ista orationis tranquillitas non potest acquiri aut consummari sine universis virtutibus, ita nec ipsæ virtutes possunt compleri absque assiduitate orationis, quam præstruunt seu producunt. Idcirco non possumus de orationis affectu recte tractare, nec subitanea disputatione intrare ad principalem ipsius finem, qui cunctarum virtutum conatu exercitioque perficitur, nisi prius per ordinem dinumerata fuerint ac discussa omnia quæ vitanda sunt aut acceptanda intuitu seu obtentu orationis perfectæ, et juxta evangelicæ doctrinam parabolæ diligenter fuerint computata ac præparata ea quæ pertinent ad structuram spiritualis ac sublimissimæ turris virtutum.1 Quæ tamen non proderunt præparata, neque permittent culmina perfectionis excelsa sibi invicem superponi, nisi primo vitia prorsus ejiciantur, et rudera ac vincula passionum succisa fuerint et effossa, firmissima quoque fundamenta simplicitatis et humilitatis superimposita fuerint vivæ ac solidæ terræ pectoris nostri :2 quibus fundamentis ac machinis spiritualis hæc turris virtutum valeat immobiliter stabiliri, atque ad summa cœlorum fastigia firmitate sua levari. Eum namque qui talibus innititur fundamentis ruina non vincet, imo nec impulsio ipsa vexabit, quamvis copiosissimæ pluviæ passionum descendant, quamvis violenti torrentes persecutionum instar arietis irruant, et sæva adversariorum incumbat tempestas.3
Footnotes
Chapter 189 of 499