Capitulum 26
De diversis compunctionum causis.
QUIS autem, quantumcumque magna experientia præditus, possit sufficienter exponere diversitates, causas atque origines compunctionum quibus mens inflammata incitatur ad orationes ferventissimas ac sinceras? Quarum pauca exempli gratia proponemus, quantum ad præsens reminisci poterimus per illuminationem Spiritus Sancti. Interdum namque versiculus cujuscumque psalmi præbuit nobis psallentibus occasionem ignitæ orationis; quandoque canora modulatio vocis fraternæ provocavit stupentium animos ad supplicationem intentam. Novimus quoque, distinctionem et gravitatem psallentium contulisse non modicum ad fervorem devotionis adstantium; insuper exhortatio viri perfecti, et spiritualis collatio, frequenter erexit affectum jacentium. Scimus etiam quod sæpe non minus fuimus moti ad plenam compunctionem ex morte alicujus dilecti; recordatio quoque teporis et negligentiæ nostræ induxit nobis aliquando salutarem mentis fervorem. Atque hoc modo certum est innumerabiles esse occasiones, quibus tepor et negligentia cordis nostri possit per Dei gratiam excitari.
Chapter 212 of 499