Capitulum 23
De eo quod dicit : Et ne nos inducas in tentationem.
DEINDE sequitur :1 Et ne nos inducas in tentationem. De quo non minima oritur quæstio. Si enim oramus ne permittamur tentari, unde erit in nobis virtus constantiæ exercenda atque probanda, juxta illud quod scriptum est :2 Omnis vir qui non est tentatus, non est probatus ; et iterum, Beatus vir qui suffert tentationem?345 Idcirco quod dicimus, Et ne nos inducas, etc., non sonat hoc, Non nos permittas tentari aliquando, sed, Ne permittas nos a tentatione superari. Tentatus enim est Job, sed non est inductus in tentationem. Non enim dedit insipientiam Deo, nec impio ore blasphemus consensit voluntati tentantis, ad quam trahebatur ab illo. Tentatus est Abraham, tentatus est Joseph; sed neuter eorum in tentationem inductus est, quoniam nullus eorum consensum præbuit tentatori. Denique sequitur :6 Sed libera nos a malo; id est : Ne permittas a diabolo nos tentari supra illud quod possumus, sed da cum tentatione proventum, ut sustinere possimus.7
Footnotes
Chapter 209 of 499