Capitulum 8
De diversis orationum qualitatibus.
ISAAC : Arbitror universas orationum species comprehendi non posse absque ingenti cordis contritione et animi puritate, atque illuminatione Spiritus Sancti : quia tot sunt, quot status et qualitates generari queunt in anima una, imo in omnibus animabus. Ideo quamvis sciamus quod propter hebetudinem cordis nostri non valeamus universas species orationum cognoscere, tamen tentabimus eas assignare, quantum mediocritas experientiæ nostræ potuerit eas perpendere. Nam et ipsa mens momentis singulis reformatur secundum mensuram puritatis qua proficit, et juxta qualitatem status in quem ex supervenientibus inclinatur, vel per suam renovatur industriam. Idcirco certissimum est quod nemo possit semper uniformes orationes effundere. Aliter namque quis orat quum alacer est, aliter quando gravatur pondere desperationis sive mœroris; aliter dum spiritualibus viget successibus, aliter quum tentationum et impugnationum mole deprimitur; aliter quum deposcit veniam peccatorum, aliter quum postulat infusionem gratiæ aut virtutum, aut alicujus vitii exstirpationem; aliter quando compungitur timore gehennæ ac futuri judicii, aliter quando accenditur spe desiderioque futurorum bonorum; aliter quum versatur in necessitatibus atque periculis, aliter quum in securitate et tranquillitate deambulat; aliter dum cœlestium sacramentorum revelationibus illustratur, aliter quando sterilitate virtutum et sensuum ariditate constringitur.
Chapter 195 of 499