Capitulum 20
De eo quod dicit: Fiat voluntas tua.
TERTIA filiorum supplicatio est: Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. Non potest jam esse major oratio, quam ut terrestres mereantur æquari cœlestibus. Nam quid est aliud dicere, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra, quam ut homines sint similes angelis, quatenus sicut voluntas Dei ab angelis adimpletur in cœlo, ita et hi qui in terra versantur, faciant non propriam, sed Dei voluntatem in omnibus? Hoc nemo dicere potest ex sententia et affectu, nisi qui credit Deum pro nostris utilitatibus omnia tam adversa quam prospera disponere, et quod Deus magis sollicitus providusque consistat pro commodis ac salute suorum, quam ipsimet pro se ipsis. Potest quoque ita intelligi: voluntas Dei est hominum salus, dicente Apostolo: Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire;1 de qua voluntate ait Deus per Isaiam: Omnis voluntas mea fiet.2 Dicendo itaque, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra, hoc petimus, ut sicut hi qui in cœlo sunt, beatificantur visione divina, sic omnes in terra peregrinantes tua agnitione salventur, o Pater.3
Footnotes
Chapter 206 of 499