Skip to the text

Capitulum 22

De eo quod ait : Et dimitte nobis debita nostra.

ET dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.1 O ineffabilis clementia Dei, quæ non solum contulit nobis formam orationis, sed etiam tradidit nobis disciplinam morum sibi acceptam, atque per occasionem et necessitatem formæ propositæ qua præcepit semper orari a nobis, simul evellit radices iræ, itemque tristitiæ : imo et rogantibus tribuit modum ac reserat viam quibus mereantur sibi exhiberi a Deo pium ac clemens judicium, et potestatem quodammodo tribuit nobis qua possimus judicis nostri sententiam temperare ac trahere ad nostrorum veniam delictorum ; quasi arctantes eum exemplo nostræ remissionis, quum dicimus ei :2 Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos, etc. Idcirco securus postulat sibi ignosci a Deo spe orationis istius, quicumque remissor est circa proprios debitores dumtaxat, non circa debitores Domini sui. Solemus quippe (quod pejus est) exhibere nos placidos ac clementissimos circa ea quæ fiunt ad Dei injuriam, quamvis sint peccata prægrandia ; sed circa debita nostrarum offensionum, quamvis parvissimarum, invenimur exactores inexorabiles et immites. Qui itaque non remittit ex corde fratri in se peccanti, impetrabit hac deprecatione non veniam, sed condemnationem ; et propria voce deposcit se gravius judicari a Deo, loquens ad eum : Remitte mihi, sicut et ego remisi. Qui quum juxta suam petitionem fuerit exauditus, quid aliud subsequetur, nisi ut exemplo suo puniatur implacabili ira et irremissa sententia ? Hinc si clementer volumus judicari, oportet nos esse clementes in eos qui peccant in nos. Tantum namque remittetur nobis, quantum remiserimus eis qui nobis quacumque malignitate nocuerint. Quod formidantes nonnulli, dum oratio ista in ecclesia ab universa plebe profertur, hanc particulam tacite prætermittunt, ne videantur se ipsos obligare magis quam excusare : non advertentes quod frustra moliuntur prætendere cavillationes et cautiones has Judici universorum, qui voluit ista oratione suis indicare supplicibus qualiter judicabit. Dum enim Deus non vult circa suos debitores immitis et inexorabilis inveniri, designavit formam sui judicii, quatenus sicut optamus judicari ab ipso, sic judicemus fratres nostros, quando peccaverint in nos : quia judicium sine misericordia fiet ei qui non fecit misericordiam.

Footnotes

  1. Matth. vi, 12. ↩

  2. Ibidem. ↩

Chapter 208 of 499