Capitulum 3
Qualiter pura ac sincera fundatur oratio.
UT ergo fundatur oratio eo fervore ac puritate qua debet, ista sunt penitus observanda. Primo abscindenda est generaliter sollicitudo rerum carnalium; deinde excludenda est nec admittenda memoria alicujus causæ aut negotii temporalis; detractiones quoque, vaniloquia, multiloquia, scurrilitates sunt omnifarie amputanda. Similiter passiones iræ atque tristitiæ sunt omnino abjiciendæ, et noxius fomes carnalis concupiscentiæ et avaritiæ est radicitus evellendus: et ita his et consimilibus vitiis extrusis penitusque abscissis, quæ et exterius possunt patere, præmissa etiam ceterorum malorum emundatione, quæ puritate innocentiæ ac simplicitatis perficitur, jacienda sunt primo inconcussa fundamenta profundæ humilitatis, quæ valeant sustentare turrim cœlos intraturam. Deinde superponenda est spiritualis virtutum exstructio, et cohibendus est animus ab omni discursu evagationeque lubrica, ut ita paulatim incipiat sublimari ad contemplationem Dei ac spiritualem conspectum. Quidquid enim anima nostra ante orationis horam conceperit, necesse est nobis per recordationem occurrere in ipsa oratione. Quamobrem quales volumus inveniri orantes, tales debemus nos præparare ante tempus orationis. Ex præcedenti etenim statu mens in oratione formatur, et dum ad orationem procumbimus, imago præteritorum actuum, seu verborum, aut sensuum, præludens ante oculos mentis, faciet nos secundum præcedentem qualitatem aut irasci, aut retractare causas concupiscentiasve elapsas, aut (quod etiam dicere pudet) pulsari fatuo risu alicujus verbi scurrilis aut titillatione hujusmodi operis, aut juxta priores discursus mente vagari ac volitare. Quod ergo nolumus nobis in oratione occurrere, festinemus ante orationem de abditis pectoris nostri excludere, quatenus sic valeamus illud Apostoli adimplere: Sine intermissione orate;1 et rursus, In omni (inquit) loco levantes puras manus sine ira et disceptatione.2 Aliter namque perficere non valebimus illud mandatum, nisi mens nostra purificata ab omni vitiorum contagione, ac dedita virtutibus tanquam naturalibus bonis, pascatur jugi contemplatione Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 190 of 499