Skip to the text

Capitulum 12

De obsecratione.

DEPRECOR itaque primo omnium fieri obsecrationes. Obsecratio est imploratio seu petitio pro peccatis dimittendis, qua unusquisque compunctus veniam deprecatur pro peccatis suis præteritis sive præsentibus.

De oratione.

ORATIONES sunt quibus Deo aliquid offerimus aut vovemus, quod Græce dicitur εὐχή, id est votum, juxta illud in Psalmo: Vota mea Domino reddam. Quod secundum proprietatem verbi sic exprimi potest: Orationes meas Domino reddam. Illud quoque Ecclesiastæ: Si voveris votum Domino, ne moram feceris reddere illud; quod juxta Græcum sic sonat: Si oraveris orationem Domino, ne moram feceris reddere illam.1

Quod ita ab unoquoque nostrum implebitur. Oramus, quum huic mundo renuntiantes, promittimus Deo quod ei serviemus tota mentis intentione, mortificati cunctis actibus sæculi et conversationi mundanæ. Oramus, dum contempto sæculari honore et spretis terrenis divitiis, pollicemur quod adhærebimus Deo cum omni cordis contritione ac spiritus paupertate. Oramus quando promittimus purissimam corporis castitatem aut immobilem patientiam observare; vel dum vovemus de corde nostro funditus exstirpare radices iræ, aut tristiæ mortem operantis:2 quæ dum non implemus resoluti pigritia atque ad vitia redeuntes antiqua, erimus rei orationum nostrarum sive votorum, et audiemus: Melius est non vovere, quam vovere et non reddere. Quod Græce sic dici potest: Melius est non orare, quam orare et non reddere.

Footnotes

  1. Ps. cxv, 14. ↩

  2. Eccle. v, 3, juxta LXX. ↩

Chapter 198 of 499