Skip to the text

Capitulum 29

Responsio de diversitate compunctionum quœ per lacrimas digeruntur.

ISAAC : Non omnis effusio lacrimarum procedit ex uno affectu aut eadem virtute. Aliter enim emanat fletus qui ex peccatorum recordatione et contritione diffunditur, de quo dicitur :1 Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes, etc.; et iterum, Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem, etc.23 Aliter profluit fletus qui oritur de contemplatione æternorum bonorum ac desiderio felicitatis futuræ, pro qua erumpunt fontes lacrimarum uberiores ex intolerantia jucunditatis et immensitate alacritatis, dum sitit anima nostra ad Deum fontem vivum, dicens : Quando veniam et apparebo ante faciem Dei ?4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die et nocte, clamanti quotidie cum ejulatu et lamentatione, Heu mihi, quod incolatus meus prolongatus est !5 et, Multum incola fuit anima mea.6 Aliter effluunt lacrimæ quæ absque conscientia culpæ, nascuntur ex metu gehennæ et consideratione metuendissimi judicii divinæ justitiæ, cujus terrore percussus Propheta Dominum exoravit : Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo, etc.7 Est insuper genus aliud lacrimarum, quæ funduntur non pro propria culpa, sed proximorum, quo Samuel luxit Saulem, et Christus civitatem Jerusalem, Jeremias quoque Synagogam, dicendo :89 Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?10 Vel certe quales sunt lacrimæ illæ de quibus in Psalmo cantatur :11 Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.12 Quas certum est non illo affectu effundi qui in sexto psalmo emergit seu aperitur ex persona pœnitentis, quum dicitur : Lavabo per singulas noctes lectum, etc.; sed ex anxietate vitæ præsentis, et præ angustiis et ærumnis quibus justi in hoc mundo premuntur. Quod evidenter ostendit non solum textus, sed etiam titulus psalmi illius, qui titulus ex persona pauperis illius describitur de quo in Evangelio legitur : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.13 Etenim titulus illius psalmi est : Oratio pauperis quum anxiatus fuerit, et coram Deo effuderit precem suam. Ab istis itaque lacrimis multum distant lacrimæ quæ obdurato corde exprimuntur oculis siccis (quas licet credamus esse non penitus infructuosas, quia earum effusio attentatur bono proposito), præsertim ab his qui necdum pertingere potuerunt ad perfectam et spiritualem scientiam, aut nondum quiverunt pure mundari a labe præteritorum sive præsentium vitiorum.

Footnotes

  1. Ps. vi, 7. ↩

  2. Thren. ii., 18. ↩

  3. Ps. vi, 7. ↩

  4. Ps. xli, 3, 4. ↩

  5. Ps. cxix, 5. ↩

  6. Ibid. 6. ↩

  7. Ps. cxlii, 2. ↩

  8. Luc. xix, 41. ↩

  9. I Reg. xv, 35. ↩

  10. Jer. ix, 1. ↩

  11. Thren. ii, 18. ↩

  12. Ps. ci, 10. ↩

  13. Matth. v, 3. ↩

Chapter 215 of 499