Capitulum 4
De mobilitate animæ comparata pennæ ac pennulæ.
ETENIM proprietas animæ non inepte comparatur subtilissimæ pennæ ac plumæ, quæ si vitiata aut infecta non fuerit corruptione humoris extrinsece advenientis, naturaliter fertur ad altiora, mobilitate suæ substantiæ, ex adjutorio tenuissimi venti. Si autem gravetur adspersione vel infusione alicujus humoris, non jam propria mobilitate feretur in sublimia aeris, imo et deprimetur ad ima terræ, pondere humoris adjuncti. Ita mens nostra, nisi fuerit aggravata accedentibus curis vitiisque mundanis, aut corrupta humore pravæ libidinis, levissimo spiritualis meditationis afflatu sublimabitur ad superna, deserensque vilia ac terrena, ad invisibilia atque cœlestia transferetur, quasi sublevata naturali dono suæ munditiæ. Hinc satis proprie admonemur Christi præcepto:1 Videte nequando graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis sæcularibus. Hinc si volumus orationes nostras penetrare non solum cœlos, verum etiam ea quæ supra cœlos sunt, conemur mentem nostram a cunctis terrenis vitiis expurgare, a fæcibus passionum mundare, et ad subtilitatem perducere naturalem, ut ita oratio ejus ascendat ad Deum non prægravata aliquo pondere vitiorum.
Footnotes
-
Luc. xxi, 34. ↩
Chapter 191 of 499